Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Se putat esse bonum / se iustum : seque potentem :
6
Magnanimum / & nullum posse subire malum
7
Non metuit mortem : quoniam spe ductus inani :
8
Flocci facit post se quicquid in orbe manet.
9
Quicquid delirant alii : mox carpit iniquo
10
Dente Theonino : nec sua facta videt.
11
Sed fatuus quiuis spem pectore seruat inerti :
12
Qua sperat sese viuere posse diu.
13
Si videt alterius mortem vitęque ruinam
14
Affore : non meminit se prope posse mori.
15
Mox causam fingit : citius cur raptus : aitque
16
Non alias validus / nec bene sanus erat.
17
Quin tristis : nigro & suffusus sanguine : plenus
18
Et scelere atque dolis : improbulusque fuit.
19
Propterea omnipotens excelsi rector olympi
20
Fecerat hunc subita morte perire virum.
21
Post mortem fatuus sceleratus / iudicat illum :
22
Forsitan ætherei quem fouet aula poli.
23
Inter cœlestes sua qui solatia ciues :
24
Nectare & ambrosia fors bene pastus habet.
25
Iudicat alterius mortem : qui compede strictus
26
Est scelerum : & vitiis membra ligata tenet :
27
Nec metuit pœnam : neque mortis tempora : quę mox
28
Obseruans lachesis : stamina fessa secat.
29
Terminus incertus lœti est : incerta diesque : &
30
Hora : volant tacito tristia fata pede.
31
Vir bonus & iustus : falso quandoque putatur
32
Esse malus : noscit pectora sola deus.
33
Iudicat alterius vitam quicunque, probatum :
34
Sincerum / & iustum condecet esse virum.

GW5061_084_Basel_e8v
5
prouer. xxiiii
& . xxvi.
Belege

8
Eccs. x.
Belege

Belege

13
Math. vii.
Ad Roma. ii.
Belege

15
Eccle. xi
Belege

17
Eccl. xxxviii.
Belege

23
Sapientie. iii
Belege

25
Eccle. xxi.
Belege

27
Eccs. vii.
Belege

29
Apoca. xviii.
Belege

33
iii. q. vii. iudi⸗
cet.
Belege