Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Stultior ille tamen : superi qui facta tonantis
6
Atque voluntatem corripit ætheream :
7
Hic superat stultos omnes : vesanior hisque est :
8
Eumenides quorum pectora surda premunt.
9
Nanque dei nostri tanta est sapientia / virtus /
10
Iustitia / ingenium / gloria / fama / decus :
11
Consilium tantum / maiestas : tanta potestas :
12
Non egeat nostro vt sceptriger auxilio.
13
Prouidus & sapiens adeo est / qui cuncta creauit :
14
Qui mare : qui terram : stelliferumque polum :
15
Vt sua nec minui poterit diuina voluntas :
16
Neue hominum augeri / possit ab ore magis.
17
Omnia dispensans moderatur : & omnia noscit :
18
Cordaque scrutatur : hunc latet atque nihil.
19
Omnia disponit sollerter : legeque certa
20
Singula constituit : pręterit huncque nihil.
21
Seu deus ergo tonat : niuibus seu spargit harenam :
22
Seu vibret forti fulmina dira manu :
23
Seu ros æthereum mittit : siue astra serena :
24
Effundit : nimbos seu deus horrisonos :
25
Non homini fas est diuina lacescere iura :
26
Iactare & contra verba maligna deum :
27
Omnia disposuit sapienter / maximus hic quem
28
Corripis incassum / stulte proterue / deum :
29
Vindictam quęris scelerum : pęnamque malorum :
30
Cum temere irrumpis : visque docere deum.
31
Murmura non fas est : crepitantia verba : susurros
32
Aduersus summum pręcipitare deum.
33
Israhel interiit totiens sic murmure turba :
34
Stultorum hoc cecidit pars quoque magna modo

GW5061_082_Basel_e7v
9
Ad Roma. x.
Belege

11
Esaię. xl.
Belege

18
xxxii. dis. eru
bescant.
Belege

25
Sapientię. i.
Belege

27
Ps. ciii.
Sapientie. xi
& . xii.
Eccle. xxiii.
Belege

33
Numeri. xiiii.
Iosuę. ix.
i. corinth. x.
Belege