Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Dum studiis teneros deberent tradere mores :
6
In plateis potius ludibria vana sequuntur.
7
Nil studii fructus curat male sana iuuentus :
8
Cogitat haud artes magna ratione repertas :
9
Sed potius fatui studio laqueantur inerti :
10
Vnde nihil morum : nihil & virtutis habebunt.
11
At sophia est veterum / magno sudore paranda :
12
Ocia nil possunt pręstare ignaua studenti :
13
Hinc magis admiror : quod multi errore
errore ] errote GW5061
profano
14
Nil nisi nunc manibus triuialia grammata voluunt.
15
Grammatices Priscę sincera volumina spernit :
16
Cuius Alexander gallus pręcordia turbat.
17
Hic logicę nodos soluit sermone rotato :
18
Et sylogismorum cum garrulitate molesta
19
Currere nunc Sortem clamat : nunc stare Platonem.
20
Blacterat : & nescit verbis imponere finem :
21
Ars logicę / falso nodos / & retia cauta
22
Nectit : & explicitum / tenebras deducit in atras.
23
Noctes atque dies ranarum murmura rauca
24
Effundunt logicę verbosaque dogmata clamant.
25
Talibus illecebris violatur prima iuuentus.
26
Vtile nil quęrens : nil delectabile gustans.
27
Hic volat ad Wiennam : tenet hunc Erfordia magna
28
Hunc Basilea fouet. Lyps istum Barbara tellus :
29
Hic mare sulcauit : gentes hic vidit Iberas :
30
Vidit & hic gallos : & magnę męnia Romę.
31
Ad patrios tandem redeunt sine laude penates :
32
Et sine doctrina : cappas ceruice superbas
33
Gestant : pro stulto quę respondere studente.
34
Possint : incassum tractarunt tempora prima.

GW5061_080_Basel_e6v
5
Eccle. xxv.
Belege

8
xvi. q. i. sic
viue
Belege

12
stola. xviii.
c nisi cum pri⸗
dem de renun.
Belege

17
xxxvii. dis.
nonne
Belege

21
Eccle. xvi.
Belege

23
xxxvii. dist.
legimus
Belege

27
Eccle. viii.
Belege

30
xii. q. ii. glo⸗
ria episcopi
glo. in. c. cum ex
litteris de in.
inte. resti.
prouer. xiii.
Belege