Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

XXXVIII
XXXVIII ] XL GW5061
[ Kap. 27 ]
De inutili studio.
1'
Qui studium exercet vanum : sterilemque palęstram :
2'
Et frustra studii tempora cœpta terit :
3'
Ad partes satyrę veniat / stultasque cohortes :
4'
Vt videat quid sit perdidicisse nihil.
Inutile
studium.
In pueritia requi⸗
rentes modos mu⸗
sicos : & narrantes
carmina scriptura⸗
rum in generationibus
gentis suę gloriam
adepti sunt & c.
Ocium sine litteris
mors est. & viui ho⸗
minis sepultura .
Etenim cum debere⸗
tis magistri esse propter
tempus : rursum indige⸗
tis vt doceamini quę
sint elementa exor⸗
dii sermonum dei.
1
Nunc superest satyrę : fatuos vectare studentes :
2
Qui cappas humeris portant / longosque cucullos :
3
Vnde trahunt post se capparum in puluere caudas :
4
Et se scire putant / quod non didicere studendo.

GW5061_079_Basel_e6r
1
Eccle. xliiii.
Ad hebre. v.
ii. ad thimo. 3
Belege