Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Adsit in exemplum Midas rex : supplice voto
6
Qui temere optabat quod quicquid tangeret aurum
7
Esset : & hinc stolidę damnosa optatio mentis
8
Huic fuit ad pęnam. nam panis versus in aurum
9
Atque merum fuerat : sic voti damna luebat :
10
Auriculas asini fatua vt ceruice referret.
11
Multi diuitias optant / censusque superbos :
12
Et manibus quatiunt : Iouis atque impellere tentant
13
Aures : nummorum vt magnum concedat aceruum.
14
O male vouentes : funesta pecunia multos
15
Ad miseros casus : & tristia fata retrusit.
16
Quid lycini prosunt ędes : quid iugera campi?
17
Quid crassi census? quid Crœsi maxima gaza?
18
Non faustum nacti finem : non funera recta.
19
Poscit opem neruis quidam / longamque senectam :
20
Poscit & in longis opulentus viuere sęclis :
21
Quem tamen assiduę crapulę / tucetaque crassa
22
Debilitant : neruosque terit lasciua voluptas.
23
In pœnam multis fuit olim annosa senectus
24
In qua sollicito sudamus sępe dolore.
25
Peleus : & Nestor viuax : Itacusque Laertes :
26
Questi sunt seram nimium tardamque senectam.
27
Accedunt senibus quandoque incommoda multa.
28
Tum trahit ad votum quosdam mundana potestas
29
Exitiumque quę sępe parit / mœstamque ruinam.
30
Exoptant alii formosos corporis artus :
31
Atque animę iccirco perdunt plęrumque salutem.
32
Optandum est / vt sit mens sana in corpore sano
33
Et bona fama : fides : & morum vita bonorum :
34
Et sedeat virtus in casto pectore fulgens.

GW5061_078_Basel_e5v
Belege

11
Prouer. xvii.
Belege

14
Sapien. viii.
Belege


Belege

23
Ad hebre. 8.
Prouer. xvii.
Belege

Belege

28
Sapientie. v.
Eccle. xi.
Belege

Belege