Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Expoliant vsura vorax & fœnora multos
6
Censibus : ingratam pauperiemque creant.
7
Sępe etiam nudos homines facit ęs alienum.
8
Mutua pauperibus exitiosa nocent :
9
Schematę quid tamen hoc pręscriptę pagina legis :
10
Aut Satyrę excursus : significare velint :
11
Accipe : nam fatuos vitiorum semita trita
12
Quos trahit : & scelerum quos malus error habet.
13
Deuoto : qui peccant : vetitę quoque mutua sumunt
14
Legis : & impuro fœnora corde fouent.
15
Peccati cumulum faciunt : atque aggere magno
16
Constituunt molem : ponderibusque grauant.
17
Imponunt humeris strictum cum mole capistrum :
18
Pondere suscepto cunctaque membra tremunt :
19
Non vt peccatum cumules. tibi tempora donat
20
Hęc deus : emendes sed malefacta petit :
21
Vindicat interdum mortales verbere diro :
22
Visitat & lento crimina sępe pede :
23
Adsit in exemplum Sodomorum tarda ruina :
24
Qua cecidit iuuenis : decrepitusque senex :
25
Et Solymę prębent nobis exempla vetustę :
26
Propter peccatum quę cecidere malum.
27
Nilicolas itidem plagis subitisque ruinis
28
Ob scelerum molem triuerat ipse deus.
29
Et plagis variis recutitę semina mentis
30
Affecit : quamuis gens benedicta foret.
31
Mutua qui sumit nequeat quę soluere : stultus.
32
Nam metam positam non lupus ipse vorat.
33
Sic deus omnipotens tribuit tibi tempora vitę.
34
Non vt peccatum : sed bona perfitias.

GW5061_076_Basel_e4v
5
Ps. lxxi.
prouer. xxviii.
Lucę. vi.
Belege

16
Eccs. vii. & . 8
Belege

19
Fccle. xii.
xxiii. q. iiii.
Nabuchodo⸗
nosor
Gene. xviii.
Belege

25
iiii. Re. xvi.
Micheę. iiii.
Exodi. iii.
Belege

30
Iohelis. iii.
Amos. ix.
Esaię. i.
prouer. xxii.
Belege

34
Ezech. xviii.
Belege