Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Cum sit opus multis talem portare laborem.
6
Qui dorso imponit spatiosi pondera cœli :
7
Et capit id quod ferre nequit : velociter iste
8
Corruit : & cępti hunc tandem imprudentia mordet.
9
Historię nobis recinunt exempla : quod ille
10
Magnus Alexander toto sudasset in orbe.
11
Europę atque Asię fines : non denique mundus
12
Suffecere sibi : tanquam pro corpore paruo
13
Non satis ista foret tellus quam iure teneret.
14
Attamen exigua tandem compostus in vrna :
15
Sarcophago contentus erat paruoque sepulchro.
16
Mors horrenda docet : quo quis contentus abire
17
Debeat : & qualem sectentur corpora finem.
18
Cynicus ille / fuit gręcis plus diues in oris
19
Cognitus : & sophię celebris pręceptor & auctor :
20
Non ędes magnas : non hic sublimia tecta
21
Quęsiit : at vacuo speculatus vase : forato & :
22
Astrorum motus : curauit sęcula nusquam.
23
Magna quies istunc atque ocia blanda manebunt
24
Qui forti curas abigit de pectore vanas :
25
Haud onus imponit dorso quod ferre recusat.
26
Maxima qui tentat : voto qui concipit alta :
27
Pondus & aggreditur rerum : tolerare laboret
28
Grandia : quę mordax imponit cura lacertis.
29
Quid iuuat ingentem manibus quod vincimus orbem?
30
Angorem frustra patimur : curasque modestas?
31
Si tandem hanc animam / stygias mittemus in oras?
32
Qui curat quid mundus agat : quo cęsar in orbe
33
Martem agitet : nunquam tranquilla viuit in hora.
34
Stultus & is : curans quod nec mutare valebit.

GW5061_074_Basel_e3v
6
prouer. xx.
Eccl. i. & xiii.
Belege

Belege

16
Eccle. vii.
Belege

Belege

Belege

28
Prouer. xvii.
Sapien. v.
Math. xvii.
Belege

34
Sapien. viii
Belege