Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

XXXV
[ Kap. 24 ]
De nimia curiositate mortalium.
1'
Qui curas hominum cunctorum ferre laborat :
2'
Nec proprios fructus : nec sua damna videt.
3'
Is quoque sit patiens : & discat ferre dolores
4'
Si premitur mundi mole / ruatque / graui.
Cura inutilis
O curas hominum : o
quantum est in rebus
inane. Aliena cu⸗
ras ea quę ad te non
attinent. Noli plus
sapere quam oporte⸗
at. Alciora te ne
quęsieris : & fortio⸗
ra te ne scrutatus
fueris. sed quę pręce⸗
pit tibi deus illa co⸗
gita : & in pluribus
operibus eius ne fue⸗
ris curiosus Non
est enim tibi neces⸗
sarium ea quę abscon⸗
dita sunt videre
oculis tuis etc.
1
Qui plus ferre cupit : propriis portare lacertis
2
Quam valet : hic fatuus sua sponte pericla subibit.
3
Imprudens etenim quisquis ceruice parata
4
Vult molem sufferre grauem : & iuga tristia solus.
e iii

GW5061_073_Basel_e3r
1
de renun c. i.
in prin. li. vi.
Teren.
Ad roma. xii
Belege