Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Abscondunt maculas : alios culpare parati :
6
Omnia facta hominum temere in conuitia vertunt
7
Ridiculum nasum tollunt grandesque cachynnos.
8
Nec tamen aduertunt quam sautia membra malorum
9
Gestent. & morbos vitioso in pectore natos.
10
Sępe manus fixa in directo tramite campi
11
Monstrat iter rectum : per quod non ambulat ipsa.
12
Sic faciunt tales / hominum delicta notantes :
13
Nec proprium censent facinus : vitamque pudendam
14
Quique volunt oculo de fratris sumere spinam :
15
Inspiciant se ferre trabem : pondusque molestum.
16
Multi se Curios simulant : durosque Catones :
17
Fabritiosque probos : simulant sanctosque Metellos :
18
Multi Socraticam tentant ostendere frontem : &
19
Grande supercilium : quorum tamen impia vita est.
20
Et quorum tacita sudant pręcordia noxa.
21
Hinc Ciceronis adest sententia clara diserti
22
Qua docet : vt nullus peccata aliena fatiget :
23
Hic nisi sit vacuus vitiis / & criminis expers.
24
Multa tibi possem dare nunc prouerbia patrum.
25
Nam veluti medicus qui alios sanare medelis
26
Molitur : nec se poterit sanare medendo
27
Sic agit ille quidem : qui alienos carpere mores
28
Gliscit : & in propriis delictis turpiter hęret.
29
Sunt plures : aliis bene consultare sciunt qui :
30
At sibimet nequeunt licitum suadere & honestum
31
Vos quoque presbyteri : populo qui concionatis
32
Iussa dei : fideique simul pręcepta sacratę :
33
Quando alios homines verbis culpatis & ore :
34
Vita sit inmunis vestra / & sine sorde probata.

GW5061_068_Basel_d8v
5
iii. q. vii. iudi⸗
cet & c. in gra⸗
uibus.
Belege

12
iii. q. vii. tria.
Belege

14
Math. vii.
Luce. vi.
Belege

Belege

18
Esayę
Esayę ] Fsayę GW5061
. ix.
Belege

Belege


24
Luce. iiii.
Luce. iiii. ] Luce. nii. GW5061
xxvi. dis. vna
tantum.
Belege

28
i. q. i. multi
Belege

31
xliii. dis. sit re
ctor.
Belege

33
xxv. dis. primum
xlvi. dis. i.
necesse
Belege