Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Summus & affectus linguam exercere procacem.
6
Dum tangunt : quod nemo volet tetigisse : merentur
7
Inuidię telum : melius tacuisse profecto
8
Qui reticere potest cum magno forsan honore :
9
Attamen eloquitur : nec vult compescere fauces :
10
Incurrit quandoque grauis discrimina noxę :
11
Et casus miseros. melius strinxisse labellum.
12
Respondet qui sponte sua : non ante rogatus.
13
Se fatuum
fatuum ] fatunm GW5061
insulsum cunctis exponit : & offert /
14
Obscenę pariter commissa pericula linguę.
15
Sunt fatui plures qui garrulitatis iniquę
16
Lęticiam capiunt : & linguę gaudia vana :
17
Quę tamen interdum pęna plectuntur acerba.
18
Multos lingua procax casus sufferre coegit
19
Angustos : quid enim fallax delatio prodest?
20
Linguosus / sua cum phas est malefacta fateri :
21
Atque sacerdoti culpam proferre. silescit :
22
Nec verbum ructare potest : dum pręmia cęli
23
Dantur : & examen miserum de crimine fertur.
24
Multi prudentes & sani forte fuissent :
25
Si se non proprię fędassent verbere linguę
26
Adsit in exemplum miseris / normamque salubrem
27
Pica loquax. pullos quę garrulitate frequenti
28
Prodit : & ad nidum nimio clamore susurrat.
29
Pauca loqui : & castę seruare silentia linguę
30
Tutius & melius. qui respondere laborat
31
Omnibus : incurrit damnum quandoque molestum.
32
Sermo placet modicus : moderato tempore fusus.
33
Virtus clara quidem est tutum seruare labellum.
34
Rite loqui fas est : quod bona lingua docet.

GW5061_064_Basel_d6v
5
Ecclesiasti. v.
Belege

9
prouer. xvii.
Belege

11
digito compesce
labellum.
Belege

Belege

13
Iob. xv.
prouer. xviii.
Belege

18
Hiere. xviii.
Belege

19
Osee. vii.
Belege

26
Pica

29
Eccs. v.
Belege

30
prouer. xxv.
Belege

32
Eccs. iii.
Belege