Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Quam sophię. meliore gradu stant munera ditis.
6
Nil mores colimus sanctos : virtutis amator
7
Nullus adest : animos confundit copia rerum.
8
Hic sapiens solus : iuris consultus : & auctor :
9
Diues in exhausta nummos qui possidet arca
10
Curia sola patet diti / prudensque senatus :
11
Solus habet laudes. conquirit solus honores :
12
Solus amicitias : licet has virtute meretur
13
Nulla : sed nummis donantur pręmia tanta :
14
De censu inprimis : de moribus vltima semper
15
Quęstio : quot pascat nummos : quot iugera campi?
16
Quantum quisque sua nummorum seruat in arca
17
Tantum habet & fidei. iuret licet. & samothracum
18
Per veteres aras : contemnere fulmina pauper
19
Creditur : atque deos / diis ignoscentibus ipsis.
20
Quando quidem tales sanctissima diuitiarum
21
Maiestas tollit titulos : & nomina confert :
22
Diuitibus lepores : pisces : auiumque sapores
23
Atque apri clunes. & quicquid dulce macellum :
24
Mittitur ast vacuę semper stant pauperis ędes.
25
Ah vesana fames / & rerum dira libido :
26
Quid tamen hoc prodest? quod deuorat omnia auarus
27
Semper habens : nihil & ieiuno sufficit ori?
28
Nec modus aut requies : non hunc cumulauit aceruum
29
Is sibi. sed lites subitas post funera linquet.
30
Vtilis est nummus multis : inglorius illi
31
Qui nescit seruare modum : legemque modestam
32
Qui nil pauperibus doni elargitur amicis :
33
Hunc deus omnipotens extremo fine relinquet :
34
Nec capiet vultu placido sua vota precesque

GW5061_060_Basel_d4v
9
prouer. xxviii.
Belege

Belege

16
Eccle. xiii.
Belege

21
prouer. xix.
Belege

25
Ps. xxxvi.
Belege

27
Eccle. iiii.
Ps. xxxviii.
Amos. ii.
prouer. xi
Math. xix.
Marci. x.
Belege

32
Luce. xii.
Belege

Belege