FOLIO
5
Nil agit hic aliud. quam quod certamina vini
6
Tractat : & euacuat calices / amplasque lagenas.
7
Immoderata meri rabies : mala tristia morbi
8
Concitat : & nullis rebus discrimina ponit.
9
Inducit
Inducit ] Iuducit GW5061
subitas mortes : & tristia fata :
10
Laxat corporeos nexus : pręcordia soluit :
11
Polluit & sensus : caput & / geniumque modestum
12
Contaminat vinum : simul & crapulosa voluptas
13
Vina nocent capiti : faciunt & pectora cęca :
14
Ingenium frangunt nitidum. mentesque viriles.
15
Ebrietas parit omne nefas. & dedecus ingens :
16
Et parit insanos homines sine lege / modoque
17
Qui viuunt : sordesque malas / luxusque procaces
18
Obseruant : semperque meri certamina versant.
19
Ebrietas venerem stimulat : lumbosque salaces
20
Incitat ad luxum : parit & petulantia corda.
21
Ebrietas ratione carens furiosa per orbem
22
Transuolat. & finem nullo discrimine ponit.
23
Ebrietas mores frangit : linguasque loquaces
24
Efficit. & mentis secretum sępe recludit.
25
Rancidius nihil est : nihil est sceleratius illis :
26
Ingluuies quorum vino insatiata : fathiscit.
27
Non Thomyris natus cecidisset victus ab ipso
28
Cyro : si tumidi vitassent pocula bacchi.
29
Magnus Alexander morbo ebrietatis inepto
30
Correptus : gladio proprios iugulabat amicos.
31
Est modus in rebus : vini moderatior vsus
32
Nil nocet : interdum sensus conseruat acutos.
33
Qui sine lege bibit : magnas vacuando lagenas
34
Sorbet : ad extremum pœnam experietur amaram.

GW5061_058_Basel_d3v
5
Eccle. xxxi.
Belege

7
de con. dis. v.
netales.
Belege

Belege

10
Osee. iii.
Belege

12
Luce. xxi.
xxxv. dist. vi⸗
nolentum.
Belege

15
prouer. xxiiii.
xxxv. di. ven⸗
ter.
Belege

19
prouer. xx.
xxxv. dis. lu⸗
xuriam
Belege

20
Ad ephe. v.
Belege

Belege

25
prouer. vltimo.
xxxv. di. c. vl.
Belege



29
Q. Curtius

30
1. thimo. v.
Belege

32
Eccle. xxxi.
Eccs. ii.
xxxv. dis. lu⸗
xuriosa.
Belege