Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Vires : & rerum census : nummique paterni.
6
Cœperunt multi struere alta palatia / & ędes :
7
Nec vires valuere suę : sumptusque futuri.
8
Pęnituitque operis tandem illos non bene cępti.
9
Rex Nabuchodonosor fastu commotus iniquo :
10
Quod manibus Babilona suis / struxisset / amęnam.
11
In caput illius tandem plaga magna reluxit :
12
Quam recinit nobis patrum sincera vetustas.
13
Excelsam turrim produxit in æthera Nemroth :
14
Quam tumidi nunquam possent disrumpere fluctus :
15
Imperfecta tamen molis structura remansit.
16
Diuitias grandes & plenos poscit aceruos /
17
Qui molitur opus manibus componere vastum.
18
Vsque adeo quidam fatui sunt : qui satis illa
19
Non pensant nec prospiciunt quos damna sequuntur.
20
A cunctisque irridentur stloppo atque cachinno
21
Magnificas ędes : opera & sublimia : pauci
22
Tentarunt veteres : potuit fecisse Lucullus.
23
Istuc & Crassus : quo vix opulentior vllus
24
Floruit : Assyrias qui sparsit sanguine carras.
25
Quisquis magna cupit : factum quoque nititur ingens :
26
Sit cautus. nummosque suos / & computet arcam.
27
Quid possint vires rerum : quid parta facultas :
28
Ne risum multis creet : & ludibria tollat.
29
Nempe alias operis cępti : atque impensa laboris
30
Perditur : incassum mollesque incępta videtur.
31
Incęptare nihil / melius / quam linquere cœptum.
32
Qui facit id : damnum is sentit : labemque notamque.
33
Omne hominum inuentum tandem cariosa vetustas :
34
Conterit : & rapido consumitur insuper ęuo.

GW5061_056_Basel_d2v
9
Nabuchodo.

Belege

14
Gene. x.
Belege

16
Eccle. xxi.
Ieremię. xxii
Belege


Belege

Belege

32
in autem. de non
a'ie. col. ii
Eccle. iii.
Belege