Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Is quia sit cunctis miserator gentibus : atque
6
Iudicium non grande ferat : de crimine mundi :
7
Sit pius atque bonus : nec iam mortalia curet
8
Omnia : peccanti liceat sperare frequenter.
9
Humanum est peccare quidem : delicta parentes
10
Fecerunt nostri. quę nos tortura manebit?
11
Alter ait comitum : non sunt pia regna / vel aucis
12
Facta poli : aut brutis : veterum scit scripta referre :
13
Historias recitat : chartasque / & bibliopolas :
14
Allegat peccasse patres : hominesque priores :
15
Quodque nouum non sit scelus vllum tempore nostro
16
Attamen (vsque velim) peccator pensitet illud :
17
Quod delicta patrum nunquam inpunita fuere.
18
Semper habet vitium trutinam pœnasque sequaces.
19
Non Sodomę luxus : non magna superbia Romę
20
Non furor in Mossen toruus : rabiesque Pharonis :
21
Effugit iustam cęlestis iudicis iram.
22
Dat spacium ad peccata deus : non omnibus horis :
23
Peccantem punit : tamen impia facta malorum
24
Iudicis æterni sententia tristis in orbe
25
Persequitur stygio : tenebris flammisque seueris.
26
Sit licet vsque dei pietas immensa : fauorque :
27
Gratia sit numeris nullis pręscripta / modoque :
28
Non tamen a summo diuina astręa tonante
29
Discedit : iusti remanet sed dextera regis.
30
Tempore si nostro / pœna sine / crimina currunt :
31
Morte sed ęterna trepidanda piacula soluent :
32
O male sperantes : magnus super ęthera princeps
33
Iustitię normam semper legesque tenebit :
34
Cum quibus ad fetidum sceleratos trudet auernum

GW5061_054_Basel_d1v
5
Eccl. v. et cxi.
Psᷓ. lxxxv.
Belege

9
Ps. cv.
Belege

15
Eccle. i.
Belege

18
Exodi. xx.
Belege



22
Sapientie. v.
Belege

25
Iob. xxi.
Eccle. ix.
Lucę. x
Belege

28
Ps. xlvii.
Sapientie. i.
Belege

32
Deutro. xxiii
Eccle. ii.
Belege