Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Credere qui scriptis non vult : quibus arma salutis
6
Constant : & fidei firmantur robora sacrę :
7
Non hominis vitam gerit is quin more ferino
8
Non putat esse deum : nec fata potentia cęli :
9
Nec superos trepidat : dominum nec credit olympi.
10
Nil iuuat assidua quosdam lassare querela :
11
Atque docere bonos mores : vitamque decoram :
12
Nec iuuat ætherei depromere munera regni :
13
Aeternosque choros superum : sedesque beatas :
14
Nec prodest stygias vndas : erebique meatus
15
Pandere lęthiferos : cinctos liuentibus vndis :
16
Contio quid prodest fatuis? quid lectio sacra?
17
Quid prodest recitare sacras per pulpita leges?
18
Dogmata quid prosunt a nostris scripta prophetis?
19
Sunt adeo obtusi quidam : quod credere nolunt
20
Scripturis fidei : & pręceptis iure probandis.
21
At certe hi fatui nullo terrore tenentur :
22
Nec duras barathri pœnas : nec verbera ditis
23
Esse putant : cęco sic ducunt tempora cursu :
24
Insanoque nimis viuendi errore vagantur.
25
Ante pedes cernis fidei monumenta sacratę :
26
Cernis & antiquas leges : christique triumphos
triumphos ] triunphos GW5061
:
27
Nec tamen attendis quid diuum pagina dicat :
28
Vnde salus animę manat / requiesque perennis :
29
Non tua simplicitas poterit defendere crassos
30
Errores : qui te tandem sub tartara mergent.
31
Ergo malam / cuncti vitam emendare laborent.
32
Nam deus omnipotens sceleratos lance tremenda
33
Iudicat : & varias infert formidine pœnas.
34
Immittitque animas orco quo luce carebunt.

GW5061_048_Basel_c6v
5
Eccle. iii
Marci. xvi.
Iohan. iii.
Belege

8
Ps. xiii.
Belege

10
xl. di. c fi.
Belege

17
Ps. xci.
Belege

18
prouer. xxiii.
Belege

21
Prouer. xii.
Belege

Belege

25
Lucę. xvi.
Belege

29
De cog. spi.
cum vir.
Belege

32
Eccle. iii.
Math. xxi.
Lucę. xiii.
Belege