Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Turpibus (heu miseri mortales) moribus omnes
6
Sunt modo cęcati : nec curant munera vitę
7
Candida : nam paribus vitiis iuuenesque senesque :
8
Aegrotant : nulloque gradu distantia mores
9
Separat hosce malos : mentes nec ad optima transfert.
10
Crinibus intortis quidam ludibria tractant :
11
Quidam se manibus iactant : vultumque modestum
12
Assumunt nusquam : leuibus sed moribus vsque
13
Se fatuos cunctis ostendunt : seque perosos
14
Reddunt : & grauium fugiunt commertia rerum.
15
Instabilis vita est illorum / stulta / pudenda /
16
Inconstans / leuis & cum tempore mobilis omni
17
Incessu quidam deformia gesta refingunt
18
Deformantque gradus : fatie quoque mera relaxant
19
Ludicra : nec quicquam faciunt ex ordine certo.
20
Mens leuis est illis : animus quoque dissonus : illos
21
Vexat : & errores oculis & nubila crassa
22
Obicit : & mores vita deturpat inerti.
23
Qui sapit : & mentem laudatis moribus auget :
24
Atque modum vitę studet obseruare decorum
25
Quicquid agit : plausu populi laudatur amici :
26
Fasque
Fasque ] Easque GW5061
putat : quicquid sapiens agit ille : facitque :
27
Qui grauitate bonos mores coniunxerit vsque.
28
Incipit (vt docti referunt) sapientia prima
29
Moribus a cultis : & dexteritate modesta :
30
Et timor ingenue confert exordia vitę :
31
Et pudor : atque fides / probitas / constantia / virtus :
32
Laudatos faciunt iuvenes
iuvenes ] iunenes GW5061
: claramque senectam.
33
Pax etiam tantis virtutibus addita : pręstat :
34
Sinceros vitę mores / & candida fata.

GW5061_044_Basel_c4v
5
Treno. iiii.
Math. xv.
Belege

10
Esa. xiii.
ii. thimo. iii.
Sapientie. xii.
Belege

15
Iacobi. ii.
Belege

23
ff. de tu. & cu.
l. scire.
Belege

27
Sapientie. vi
Ps. cx.
Belege