Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Quorum somnifero mens est cęcata furore.
6
Sit sapiens : cedo : munitus viribus : atque
7
Dotibus eloquii : tamen hęc ignauia nunquam
8
Deserit assuetas confusi pectoris artes.
9
Consilia alterius refugit : spernitque bonorum
10
Sensa : quibus proprię mentis corroboret actus.
11
Effutiunt
Effutiunt ] Fffutiunt GW5061
multi phalerato verba colore :
12
Et cupiunt verbis prudentes inde putari :
13
Hi terram findunt aratro / temoneque longo :
14
Stultorum gressu tacito monumenta perarant.
15
Consiliis nempe vsque suis : cœptoque furori :
16
Confidunt : nusquam monita & meliora sequentes.
17
Pyrrhus ad ausonios populos non castra locasset :
18
Haudque fuga tantas clades comiserit auctor :
19
Callida si Cyneę docti consulta probasset.
20
Inconsulta ruit bellis priameia proles
21
Hector : Achillea misere confossus ab hasta :
22
Dum fugit annosi temere mandata parentis.
23
Sic Nero crudelis iustas dum negligit artes
24
Consiliique modos : telo transfixus acuto :
25
Sera luit meriti malesanus damna furoris :
26
Fertur Thobias gnatum monuisse decenter
27
Vt bona prudentum sequeretur gesta virorum.
28
Dum temere antiquos spernit Roboam sapientes
29
Innumeras perdit gentes : atque improbat acta.
30
Plura tibi possem priscorum exempla referre :
31
Qui dum sectantur proprium caput : & sibi tantum
32
Confidunt : veterum & nolunt consulta videre :
33
Incurrunt pęnas meritas : & tristia fata :
34
Perpetuoque trahunt fatuę telluris aratrum.

GW5061_042_Basel_c3v
8
prouer. i.
Eccle. xix.
Belege

13
c. ne. initeris
de consti.
Belege

17
rotarum Rex




28
Eccle. xlvii.
Belege