Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Ore tenet virus : lingua mendatia fingit :
6
Atque dolos versat : quibus impugnare nocenter
7
Concordes animos & pectora dulcia possit.
8
Sępe ferit grauiter / pheratrato verbera
pheratrato verbera ] pharetrato verbere GW5061
linguę
9
Insontes hominum mentes : moresque lacessit
10
Innocuos vitę : & fautores dispare voto
11
Inter se semper versari & viuere poscit.
12
Nec tamen interea sentit sibi vulnus adactum
13
Vir bonus : accusat quem delatoris iniqui
14
Lingua. sed adueniunt seri lamenta doloris.
15
Delatore nihil peius? nil turpius vsquam?
16
Cuius in ore sonant lęthalis sibila morsus :
17
Milleque pictarum fraudum mendatia subsunt.
18
Si videt immoto concordes viuere nexu :
19
Si sotios aliquos : fidos seu noscit amicos :
20
Mortiferum virus rauco de gutture ructat.
21
Vnanimesque studet comites a fœdere dulci
22
Soluere : concordes queat vt confundere mentes
23
Mox tamen excusat linguę rabiosa / proteruę
24
Sibila : & insontem se a talibus esse fatetur.
25
Et sceleris tegit occulte maledicta perosa.
26
Sic quidam applausus quęrunt : cupiuntque placere
27
Istis : de quorum nil sanum pectore manat :
28
Fallaces Daui : Gnatones : & parasyti :
29
Osores rabidi : balatrones : hoc genus omne
30
Garrula mordacis diffundit semina linguę.
31
Quisquis amicitię nexum dissoluis : & atro
32
Stigmate concordes maculas : & iurgia vendis :
33
Indignus vita es pręsenti : carcere dignus :
34
Perpetuo : vt careas viuaci luce perosus.

GW5061_040_Basel_c2v
5
Ecc . x.
Belege

12
Proue. xxix.
Belege

15
prouer. xxiiii.
Belege

19
Esa. xxxii.
Belege

26
Teren. in en.
Belege

Belege

32
Sapientie. i.
prouer. xix.
Belege