Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
65
Diuitias legitis natis : & dogmate nullo
66
Pectora lactatis : nec dexteritate fouetis :
67
Tandem pęnitet & sceleris permissio mordens
68
Grandęuum patrem : sero at medicina petetur.
69
Natorum quidam sceleratis vndique rebus
70
Se sociant : summique patris diuina lacessunt
71
Numina : nonnulli vitam sine fine prophanam
72
Sectantur : vitiumque petunt noctesque diesque :
73
Atque relicta malo fundunt patrimonia ludo.
74
Quidam delitiis lasciui corporis ardent :
75
Et luxu flores consumunt temporis omnes.
76
Ille bibit cyathos sitiens : plenamque lagenam
77
Euacuat : nulloque modo discrimina ponit.
78
Sed pueri qui non teneris lactantur ab annis
79
Artibus ingenuis : studiis nec rite fouentur :
80
Ad vitium faciles sunt : & delicta parati.
81
Nil melius gracilem poterit nutrire iuuentam :
82
Et morum pręstare viam : vitamque modestam
83
Quam salubris docti siquidem doctrina magistri :
84
Principium / medium / finem quoque prębet honoris.
85
Vtilis ad teneros spectat correctio natos.
86
Nobilitas res magna satis : decorare pusillos :
87
Quę solet : at proprio non est quęsita labore.
88
Profuerit quid enim maiorum stemma? quid autem
89
Nobilitate tumes? quam non virtute decora :
90
Moribus aut cultis meruisti o stulte miselle?
91
Sępe malos catulos pariunt animalia blanda :
92
Sępe mali pueri casto nascuntur ab aluo.
93
Sed pater in culpa est : qui non vult esse seuerus
94
Dogmaque nec gnatis viuendi suggerit aptum.

GW5061_038_Basel_c1v
67
prouer. xix.
Eccle. xxii.
Belege

70
Deutro. xxi.
Belege

79
xii. q. i. omnis.
Gene. viii.
Belege

83
prouer. xix.
Eccle. vii.
Belege

Belege

94
Eccle. xxii
Belege