Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Non errare vetat : scelerum nec limina claudit :
6
Viuendi ve modum natis proponere curat.
7
Non bene consulitur lasciuę (crede) iuuentę :
8
Si sine morigero passim ductore vagatur.
9
Sicut oues cursum linquunt pastore remoto :
10
Sollicitatque vagas nimium concessa voluptas :
11
Sic tua per sceleris torturam pignora currunt.
12
Stulte parens : natos cur excusare laboras :
13
Quod teneri / nequeant recti conscendere callem :
14
Et sentire nefas : aut veri noscere cursum?
15
Non ętas mollis : non frontis barba tenellę
16
Te excusare potest : teneris sapientia crescit
17
Cordibus : & sanctę disponit semina vitę :
18
Quin melius retinent pueri documenta tenelli.
19
Nam cecinit quondam Romę Venusinus alumnus
20
Quo semel est inbuta recens seruabit odorem
21
Testa diu : remanentque rudis primordia vasis.
22
Flexilis est iuncus : salices flectuntur amarę :
23
Robora dura minus : quid enim nunc prima moraris
24
Tempora frugiferis citius depascere rebus :
25
Quid moderata nocet pueris correctio blandis?
26
Nam ferulę : morum prębent alimenta bonorum :
27
Expelluntque malos incocti pectoris ęstus.
28
Ob culpas aliquando graues luxere parentes
29
Crimina natorum : & vitam ingemuere nocentem.
30
Adsit in exemplum Priami fortuna potentis.
31
Iliacas qui fleuit opes : cum nauibus altis
32
Filius Argolicas properat lasciuus ad oras.
33
Adsit in exemplum Tarquini fama superbi.
34
Ob scelus infandum nati : luxumque pudendum :

GW5061_036_Basel_b8v
7
Prouer. xxii.
Belege

9
Nume. xxvii
Esa. liii.
Belege

13
Virtus adeo in
teneris con⸗
suescere mul⸗
tum est.
Belege

Belege

19
in arte.
Belege

23
remed. amo.
Belege

25
Proue. xxiiii
Belege


33
Tarquinius.
superbus.