Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Esse velim : pueris stultorum signa ministro.
6
Stulticięque meę regimen pręscribo malignum
7
Turpia viuendi / mihi testamenta relinquo :
8
Exemplarque mali sum / duxque & pessimus auctor.
9
Quod puer edidici : facto monstratur inerti :
10
Stultus ego semper : tamen hac laudarier arte
11
Percupio : insanam & sceleris protendere famam :
12
Et vitium monstrare meum : moresque pudendos
13
Audeo : de celebri tanquam certetur honore.
14
Nunc refero per me deceptas vndique gentes :
15
Me duce nunc iacto tot semina sparsa malorum :
16
Immemor hunc prauum vitę conuertere cursum.
17
Quin doleo : quod non consueto tramite semper
18
Ire queo : & stultas penitus consummere vestes.
19
Sed quia non valeo cursum complere vetustum :
20
Hęc nato discenda meo : teneroque nepoti :
21
Proponam : fingamque vias ad crimina largas.
22
Hic alacer / fatui patris / vestigia temtet :
23
Et discet prodire gradu genitoris iniquo :
24
Gaudet & ipse parens : natus quod crimine maior :
25
Progressum sceleris superat / numerumque malorum :
26
Spemque gerit pulchram de nato : quom sua gestat
27
Signa : quibus vitę male sanos triuerit annos.
28
Moribus in prauis versabitur illius ætas.
29
Stulticięque vias nunquam postponet inertes :
30
Ergo reget pictę stultorum carbasa nauis
31
Proh pudor : effœta o quid nunc cupis esse senecta?
32
Semper & in tenebris pręsentia vota morari?
33
Inueteratus enim fatuus bene viuere nescit :
34
Nescit & ex animo fœdos depellere mores.

GW5061_034_Basel_b7v
Belege

8
. c. ex studis.
& . c. cum in iu⸗
uentute. de prę⸗
sumpti.
Laudatur pec⸗
cator in desi⸗
deriis suis psalm⸗
is.
Belege

17
xvii. di. nec li⸗
cuit
Belege

22
de conse. dis. v.
c. vl. in glo.
Belege

Belege

Belege

33
prouer. xxvi.
prouer. xviii.
Belege