Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Spem quoque nec paruam collecta volumina prębent :
6
Calleo nec verbum : nec libri sentio mentem.
7
Attamen in magno per me seruantur honore :
8
Pulueris & cariem / plumatis tergo flabellis.
9
Ast vbi doctrinę certamen voluitur : inquam
10
Aedibus in nostris librorum culta supellex
11
Eminet : & chartis viuo contentus opertis :
12
Quas video ignorans : iuuat & me copia sola.
13
Constituit quondam diues Ptolomeus : haberet
14
Vt libros toto quęsitos vndique mundo :
15
Quos grandes rerum thesauros esse putabat :
16
Non tamen archanę legis documenta tenebat :
17
Quis sine non poterat vitę disponere cursum.
18
En pariter teneo numerosa volumina / tardus
19
Pauca lego : viridi contentus tegmine libri.
20
Cur vellem studio sensus turbare frequenti?
21
Aut tam sollicitis animum confundere rebus?
22
Qui studet / assiduo motu / fit stultus & amens.
23
Seu studeam : seu non : dominus tamen esse vocabor
24
Et possum studio socium disponere nostro :
25
Qui pro me sapiat : doctasque examinet artes.
26
At si cum doctis versor : concedere malo
27
Omnia : ne cogar fors verba latina profari.
28
Theutonicos inter balbos sum maximus auctor :
29
Cum quibus incassum sparguntur verba latina.
30
O vos doctores : qui grandia nomina fertis :
31
Respicite antiquos patres : iurisque peritos.
32
Non in candidulis pensebant dogmata libris :
33
Arte sed ingenua sitibundum pectus alebant.
34
Auriculis asini tegitur sed magna caterua :

GW5061_026_Basel_b3v
5
Dabitur liber
nescientibus
litteras Esaie
xxix.
Belege

12
cuius meminit
Iosephus li. xii
Belege

17
Qui parum stu⸗
det parum profi⸗
cit glo. in. l.
vnicuique. C.
de. prox. sacr.
scri.
Belege

30
Prouerbio. v.
ff. de origi.
iur. l. ii. post
originem.
Belege

Belege