Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

X
71
Nobilis & clerus : venit huc cum paupere / diues :
72
Ciuibus vrbanis carbasa plena sonant.
73
Rusticus : imberbis iuuenis : curuęque senectę
74
Turba venit : pueri : stultiloquusque parens :
75
Indocti doctique simul / longo ordine cincti :
76
Ad pictas properant / accelerantque rates :
77
Fœmineumque genus : turpis quod sępe voluptas
78
Incitat : & torquet non moderatus am or :
79
Stulticolas inter nostros diuertere gliscit :
80
In speculo scelera & perspicere vsque sua.
81
Attamen vt quisquis nostri dictaminis orsus
82
Rite sciat : frontem prębeat oro piam.
83
Pangimus ad certam multorum hęc scripta salutem.
84
Stigmate quę mordent duriter omne genus.
85
Sed si forte malus volet hos confundere risus :
86
Scriptorisque vafros dilaniare iocos :
87
Facundas capiat causas : de codice primo :
88
Theutonicis numeris qui bene cultus adest.
89
Et causas itidem iustas tibi deinde feremus :
90
Cur multis prosit fictio nostra viris.
91
Sic quoque Satyrici
Satyrici ] Sattyrici GW5061
quondam fecere poetę :
92
Mordentes populi dedecus atque nefas.
93
Hos sequimur : quamuis studio / linguaque minores :
94
At cupimus mores nunc medicare malos.
95
Est animus tenerę multum prodesse iuuentę :
96
Vt scelus explodat / stulticiamque grauem.
97
Parcite : stultorum dum signa micantia fingo :
98
Turritasque rates ad freta vasta traho.
99
Parcite : si vestris signum de moribus addam :
100
Stultigeris
Stultigeris ] Stuligeris GW5061
frontem significemque notis.
b. ii.

GW5061_023_Basel_b2r
71
Psalmo
xlviii.
Belege

81
Scribendi causa

90
Satyrici

95
Excusatio
scribentis