Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
41
Non aliter quam si volitet per gramina florum
42
Turba apium : dulces perstrepat atque fauos.
43
Quidam : ne cursu tardo mea carbasa linquat :
44
Nando sequi stultam cogitat vsque ratem.
45
Quilibet ad primum properat conscendere transtrum :
46
Et regimen nauli solus habere cupit.
47
Curritur ad nauem. postremus quisque veretur
48
Esse. procul toto flumine vela micant.
49
Narragonum hęc classis / titulo sic iure feretur :
50
In qua stultorum quilibet esse cupit.
51
In speculo veluti faciem quis rite tuetur :
52
Effigiem vultus conspicit atque sui :
53
Sic modo de nostro capiat manifesta libello
54
Signa : quibus vitam conspiciatque suam.
55
Nemo caret vitiis. nemo est sine crimine vitę :
56
Ergo stultorum candida vela trahit.
57
Nec poterit quisquam causa sapienter in omni
58
Se gerere : & nulla contaminare lue.
59
Qui bene mortales secum considerat actus :
60
Et trutinat mentis omnia facta suę :
61
Inueniet causam : poterit cur stultus haberi :
62
Vt modo sectetur remigis vsque viam.
63
Quisquis enim stultum depicto stigmate dignum
64
Se putat : & viuit simplicitate rudi :
65
Is poterit sapiens : tandem prudensque renasci :
66
Et fieri diuę Palladis inde comes.
67
Sed qui nunc prudens : casus vult esse per omnes
68
Nil sapiens / semper noliger esse solet.
69
Hos siquidem atque alios poterit studiosa caterua
70
Perlegere : in propriis colligo quosque locis.

GW5061_022_Basel_b1v
49
Titulus operis

50
Speculum stul⸗
torum.


57
Quod nemo
dicere possit se
in hoc libello
non contineri.