Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

IX
11
Pallas ad æthereas rursus contemta cateruas
12
Transiit : & superis seruit amica choris.
13
Dexteritas simplex : veri prudentia : cessit :
14
Atque fides : pietas : & probitatis / amor :
15
Spernitur ad mores quicquid perducit honestos :
16
Spernuntur legis proh monumenta sacrę.
17
Idque quod est peius : tales quia nescius error
18
Voluit : & immoto continet vsque gradu :
19
Per fora / per plateas / vicos / madidasque tabernas :
20
Passim stultorum magna caterua salit.
21
Caupones : scurrasque leues : & pharmacopolas :
22
In precio magno turbidus orbis habet.
23
Dotibus explosis animi : sectamur inertes
24
Corporis illecebras : desidiamque malam.
25
Est igitur numerus stultorum maximus : orbem
26
Qui taminat totum : stulticiaque fouet.
27
Quidam etiam meros toto se tempore stultos
28
Cum videant : sanos se tamen esse putant.
29
Nil sapiunt homines pręcordia crassa gerentes :
30
Prudentes nimium se tamen esse putant.
31
Attamen vt stultos possim cumulare prophanos :
32
Et quemque ad meritum iure notare queam :
33
Innumeras classes fingam / longasque triremes :
34
Et naues celeres : veliuolasque rates :
35
Si non sufficiunt : cristata petorita : rhędas.
36
Esseda gallorum : iam sine fine struam.
37
Nec potis vna ratis stultorum pondera ferre :
38
Quos gerit innumeris versibus iste liber.
39
De numero ingenti stultorum qui modo viuunt :
40
Accelerant pedibus ad mea vela citis.
b i.

GW5061_021_Basel_b1r
Belege

Belege

25
Eccs. i.
Belege

27
Prouer. xxvi
Belege