Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

28
rem publicam speciosissimam : constituit humanam
29
societatem iucundissimam : imposuit frenum libidini :
30
ignauiam mortalium ad virtutem excitauit. Tempestate
31
quoque philosophorum : ętas poetarum fulgidissima
32
interuenit : quę ob dicendi fingendique iucunditatem :
33
non mediocrem locum inter eruditos obtinebat. Quorum
34
quidam heroicum carmen (quo res diuinę humanęque
35
decantari solent) cultissima scriptione celebrarunt.
36
Quidam de agricultura : alii de planetis / & cursu
37
syderum motuque polorum. nonnulli de amoris imperio :
38
vt elegiaci : Plerique de Regum ac principum miserabili
39
casu / vt Tragici : poemata elegantissima composuere.
40
Reliqui Commędiam (quam Gręci archęam vocarunt) cum
41
magna dicendi libertate coluerunt. E quorum numero
42
Aristophanes : Eupolis atque Cratinus / laudatissimi
43
vates claruerunt. Cum enim viderent iuuentutem
44
Atheniensium : ceteręque
ceteręque ] cetęreque GW5061
Gręcię : omnibus libidinum
45
generibus irretiri : occasionem notandi acceperunt. &
46
plano quidem eloquio : quorumcunque sceleratorum
47
hominum vicia ac peccata libere mordebant. Ex hac
48
veteri Commędia nostri latini non ineligans scriptitandi
49
genus formarunt : & primus Lucylius quidem satyram
50
latinis dedit : in qua nominatim scelera Rhomanorum
51
principum : ciuiumque priuatorum canebat : salibus
52
multis : iucundaque dicacitate totam perfricabat vrbem.
53
Non certe istac ratione ductus : vt fandi lasciuiam / &
54
effrenatam quandam procacitatem exerceret : sed vt virtutum
55
studia : doctrinasque salubres excitaret : & vicia e medio fugaret.
56
Igitur Satyra tota latinorum est (vt inquit Fabius / libro decimo
57
Institutionum oratoriarum) pro Satyra quam nos habemus

GW5061_018_Basel_a7v
30
Poetarum
origo.

33
Heroici poetę

37
Elegiaci.

39
Tragici.

40
Commici.


55
Satyrici.