Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

Epigramma in Narragoniam
1
Nauem stultorum iucundo scommate promsit
2
Brant : cuius celebris fama decusque viget.
3
Quam Satyram vocitare queo : nam candida pangit
4
Munera virtutum : conterit atque probrum.
5
Efficere argiuus vix hoc potuisset Homerus
6
Qui lusit veterum pręlia magna ducum :
7
Sydere sub fausto nascentia fata tulisti
8
Pręceptor dulcis : doctiloquusque comes :
9
Quos tibi concessit vernacula lingua lepores
10
In latios vertam simplicitate modos.
11
Currite qui nostrum cupitis conscendere nauem :
12
Transit ad hesperium iam bene picta fretum.
13
Alter ad obliquos conuertat brachia remos :
14
Alter stultigerum candida vela gerat.
15
Currite : iam properat cursu compulsa triremis :
16
Et mare nunc medium carbasa nostra tenent.
1
Hi sunt qui descendunt mare in nauibus / facientes
2
operationes in aquis multis. Ascendunt vsque ad cęlos :
3
& descendunt vsque ad abyssos : anima eorum in malis
4
tabescebat. Turbati sunt & moti sunt sicut ebrius :
5
& omnis sapientia eorum deuorata est Psalmo. cvi.
de Olpe. Iacobi Locher decatostichon.
1
Tempora
Tempora ] Tempore GW5061
fœlici currunt pręsentia cursu :
2
In quibus Aonias euehis Olpe deas.
3
Nostrates / claros solus facis esse poetas :
4
Scripta palatino das quoque nostra Ioui.

GW5061_014_Basel_a5v
1
Ad Lectores


1
Psalmo. Cvi.