Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

IIII
30
Ludit : & astringit verba soluta pede.
31
Vtile nam docto multis pallescere ludo :
32
Hoc nihil egregius maximus orbis habet.
33
Virtus & ratio studiorum : pręmia laudum
34
Parturit : & tituli stemmata clara parat.
35
Vatibus & dantur meriti fomenta laboris :
36
Et retinet laudes diua thalia suas.
37
Plaude senex / nostro viridis quoque plaude iuuenta
38
Ductori : vester hoc duce crescit honor.
39
Pandere scit numeris diui sacraria phœbi :
40
Nil latet Aoniis fontibus huncce virum.
41
Oscula sępe damus teneris iucunda labellis
42
Versibus egregiis : dulcis amice : tuis.
43
O vtinam tecum possem tractare loquelas
44
Assiduas : nitidos & sotiare pedes.
45
Quicquid enim sacris phœbi de fontibus hauris :
46
Candidulus numeris nectis & eloquio.
47
In lyricis modulis blandissima carmina dictas :
48
Structilis : argutus : candidus / atque teres.
49
Non elegis minor es : te Coi sacra philetę
50
Accipiunt comitem. te sociumque vocant.
51
Sed quia non opus est clarum laudare poetam :
52
Iam facit emeritam pagina scripta fidem.
Sapphicon eiusdem philomusi
*
excusantis ingenii sui paruitatem.
1
Grandibus possunt numeris tonare
2
Quos facit Pęan celebres poetas :
3
Quos & aspirant tenerę camęnę
4
Numine sacro.
a iiii :

GW5061_011_Basel_a4r
*
Excusatio
auctoris.