Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

38
calami argutia : ægyptięque papyri crassitudo / nostris
39
sudoribus vix satis facerent. Nostrę itaque ruditatis
40
exercitamenta / hilari fronte / iucundissimoque
41
mentis examine trutinabis. Laudabis discipuli tui
42
audaciam : qui sui pręceptoris saluberrima
43
rhythmata : latiali (quamuis dura ac balbutienti
balbutienti ] bulbutienti GW5061
) lingua
44
/ e theutonico vertit eloquio. Nec id pudoris loco
45
habendum duco . cum & Francisci Petrarchę philosophi
46
Stoici : ac Meonii vatis / sectatoris celeberrimi : cantiones
47
vulgares : vernaculaque dictamina / Philippus Beroaldus
48
Bononiensis/ ęque pręceptor meus / omnisque
49
vetustatis candidissimus inquisitor (cui etiam iamdudum
50
primas partes in omni dicendi genere Italia : felsinaque
51
viritim tribuit) in latinum sermonem vertere non est
52
dedignatus. Quin & Boccatii interpres esse non erubuit.
53
Maximi igitur spectatissimique honoris pręmiique loco
54
duximus : quod me sermonis tui vernaculi (quo egregie
55
polles) interpretem esse voluisti. Illud nempe inter non
56
aspernanda humanitatis genera locari solet : cum a
57
pręceptore discipulus ad honores egregios eleuatur. Tanti
58
igitur te iure facio : quanti Isocrates Platoque / Socratem
59
sanctissimum fecere. Nec cedo ea in re Theophrasto : qui
60
Aristotilem peripateticorum fundatorem maximum
61
maximi fecit. Ecquid priscos cito? cum satis superque mea
62
in te
in te ] inte GW5061
obseruabilis piaque veneratio / longe lateque per
63
fines Germanię : eruditissimasque latii scholas / me
64
pręcone / intonuit. Testis est mihi Hubertinus Clericus
66
poeta stipendarius : apud quem Cassalę tuam egregiam
67
virtutem exposui. Interrogabat enim vir iste apprime

GW5061_008_Basel_a2v