Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

Narragonia latine facta
1*
Eiusdem Epigramma ad lectorem
1
CArmina / sint quamuis triuiali sculpta moneta /
2
Plaude tamen teneris lector amice modis.
3
Cultius eloquium nobis superesse putabis :
4
Si canimus tragico scripta canora pede.
5
Sponte quidem tenui fatuos depromsimus orsu
6
Stultiuagisque viris transtra locata patent.
7
Nauibus ergo vagis : ventosque / aurasque fauentes :
8
Et salubres portus : & loca tuta precor.
9
Cogantur fatui tumido subsidere ponto
10
Ne modo : da tutam Iupiter alme viam.
11
Si foret inter nos ætas Saturnia : pacis
12
Sancta fides : vitę conspicuumque decus :
13
Non iam tot fatuos puppis cumulasset inertes
14
Aequora qui sulcant : velaque picta trahunt.
2*
: Ad eruditissimum virum Sebastianum Brant : Iurisconsultum & poetam argutissimum / pręceptorem suum dilectissimum.
1
SI fas esset : pręceptor iucundissime exotici ac
2
barbari sermonis quiddam / tuis mundissimis
3
auribus inculcare : In pręsenti proludio rudis loquutor
4
audaxque iuuentus manibus tuis dedicarem : quod
5
mihi labor ingenuus : sedentarięque noctes ac frequens
6
lucubratio peperere. Sed quia te humanitatis splendore
7
conspicuum censorem video : absque ruboris macula

GW5061_006_Basel_a1v
1*
Epigramma

2*
Epistola ad