Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXXXIX
29
Omnes qui cupiunt emptores fallere blandis
30
Fraudibus : hi certe se quoque decipiunt.
31
Męchanici culpas & stigmata nigra merentur
32
Turpantes operas / artificesque manus :
33
Decrescunt omnes mercatus : nemo fidelis
34
Mercator : quiuis ditior esse cupit.
35
Rebus in humanis mutatio tanta lacessit
36
Multos : atque inopes reddit vbique viros.
37
Non opus est multis facinus componere verbis
38
Artificum : liuor pectora cuncta trahit.
39
Temporibus nostris qui constans esse laborat :
40
Hunc stultum vulgus insipidumque vocat.
1
Finis adest operis / nec te Nicolae videre
2
In nostra potui Renner amice rate.
3
Qui tamen innumeros fatuos facis : & tua multi
4
Ora vident / acubus quę tibi plena scatent.
5
Quas comedis / rursumque voras / vomis / imbibis atque :
6
Pręstigio hoc stultos fallis vbique tuos.
7
Tu deus interdum scandis super ęthera : rursum
8
Decidis : & bibula cum grege pascha tenes.
9
Simea mater adest buccas dedit illa / genasque
10
Et linguas multas : ingeniumque citum.
11
Addubito iccirco si te Gallos : vel Iberos :
12
Inter Germanos / Italicosue locem.
13
Hic posui artifices inter / variique negoci
14
Te turbam : nunquam solus enim esse potes.
15
Narragonum in patriam tecum proficiscar : in vna
16
Naue : dabit socios vrbs tua stultiuagos.
s. iii.

GW5061_281_Basel_s3r
3
Comedit mul
tas acus simul

7
Saluator lu⸍
dorum pascha⸍
lium.

15
inueniet socios