Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

FOLIO
5
Inueniunt quidam thesauros : res alienas :
6
Vsibus obseruant hęcque reperta suis :
7
Et tenebris cęcis adeo sua pectora firmant :
8
Vt credant superos hęc tribuisse deos :
9
Non curant ad quem dominum res perdita spectet :
10
Quod fortuna leuis obtulit : vsque tenent.
11
Audi : quem tanta trahit impietate cupido
12
Audi : nec renuas hęc documenta precor
13
A casu si res alienas inuenis : illas
14
Esse tuas nunquam credas : aliena profecto
15
Sunt ea. quęso tuos : si quos in pectore sensus
16
Vsque geras : censor consule stulte tuos :
17
An bona quę proprio non sunt quęsita labore.
18
Rite tenere queas? impius error adest.
19
Inuenias aliquid : quod nullo iure parasti :
20
Ad dominum debes mittere sponte suum.
21
Si non est notus / res ad quem perdita spectat :
22
Nescis & hęredes quos bona iura manent :
23
Inuentas debes mox res in pauperis vsus
24
Vertere : mendicos hisque iuuare viros.
25
In proprios vsus qui vertit res alienas :
26
Quodque suum non est : conterit atque rapit :
27
Hic acherontęis animam demerget in vndis :
28
Excrutians sese perpetuaque siti :
29
Thesauri raptor parum a prędone doloso
30
Distat : res raptas prauus vterque premit.
31
En deus omnipotens : teque extra / atque in cute noscit
32
Actus deinde tuos : noscit & ingenium :
33
Inuenies / si quod sacra iura tenere vetabunt :
34
Redde : nec inuentis pollue corda malis.

GW5061_066_Basel_d7v
5
l. cum querebatur
C. vnde vi
Belege

Belege

16
i. petri. iiii
Deutro. vii.
Belege

21
Ange. insti.
de re. diui. in fi
Belege

30
xxxii. dis.
erubescant
Hiere. xvii.
Ps. vii.
In regula pec
catum li. vi.
Belege