Text aus dem Hauptfenster in Zwischenablage kopieren

CXI
65
Gallata nunc seruit : noua Romaque cęsare digna
66
Imperium amisit / cum Trapezonte / suum.
67
Quid iuuat innumeras chartis memorare ruinas?
68
Christicolis pudor est sic cecidisse fidem.
69
Omnia Thurcus habet : nec enim est contentus in illis
70
Quę male possedit : nos quoque habere cupit.
71
Non satis Istricolas / Styriosque / & Pannona rura
72
Tutari a Thurco gens modo nostra valet.
73
Illyrici trepidant : insultus appula rura
74
Thurcorum metuunt : Itala terra tremit.
75
Vix se defendet fumantibus ætna cauernis :
76
Enceladi ceruix sentiet illud onus.
77
Ister & indomita Suęuorum ab origine natus :
78
Thurcorum metuit nunc tolerare iugum.
79
Sancta Rhodos defende fidem : mahumetica sacra
80
Dirrue : saluificam contueare crucem :
81
Bagiazit princeps : sua gens quem nomine diro
82
Ildrimi vocitant : arma seuera parat :
83
Horriferis bellis nostras contendit in oras :
84
Et properat sanctam vertere vbique fidem.
85
Percitus est furiis : facies pręcincta colubris
86
Eumenidum : cordi bacchicus ardor inest :
87
Sanguine christicolas laceratque : & morte cruenta
88
Afficit / abducit : carcerat / interimit.
89
Ista sitis Thurci satiatur sanguine nullo :
90
Marte fores pulsat christicolumque lares :
91
Roma decus fidei : Petri sanctissima sedes
92
Ni caueas : lacera fronte capistra geres :
93
Euomit en rabiem toruam hęc Acherontia secta :
94
Et furit : vt laniet teque / sacramque fidem.

GW5061_225_Basel_o7r








89
Esaie. lvi.
Belege

90
Ecclesi. xii
Belege