GW5061/B88
n2r
XCVIII
[ Kap. 88 ]
De plaga & indignatione dei.
1'
Miratur fatuus : putat & portenta subesse
2'
Magna : quod interdum nos ferit ipse tonans.
3'
Quod deus omnipotens punit mortalia facta
4'
Rite fit : heu nullus extat in orbe pudor.
Flagella dei.
Pro mensura pec⸗
cati erit & plaga⸗
rum modus. Si ste
terint Moyses &
Samuel coram me
non est anima mea ad
populum malum.
Peccatores prosequi
tur malum. & iustis
retribuentur bona
persequeris eos in
furore & conteres
sub cœlis domine.
1
Quid prodest stultis christi monumenta tenere?
2
Christicolum nomen prauus habere potest.
3
Aduersus summi facimus pręcepta tonantis :
4
Nil modo curamus quam statuere patres.
n. ii
n2v

FOLIO
5
Nos christi titulum rapimus : documenta negamus :
6
Et sequimur temere dedecus atque nefas :
7
Nomen habere iuuat christi / fideique sacratę :
8
Verum opera horremus / negligimusque bona.
9
Iustitiam fugimus : virtutis sacra fugamus
10
Dogmata : sic mundus transit / & alma fides :
11
Libertate vaga facimus peccata maligna :
12
Vix maiora quidem crimina / Thurcus agit.
13
Heu genus humanum
humanum ] hamanū GW5061
violatum crimine multo :
14
Et vitiis : contra nititur esse deum.
15
Cum tamen omnipotens : mea si pręcepta tenetis
16
Ducam (ait) ad superi vos pia regna poli :
17
Sin leges positas & dogmata spernitis : atra
18
Vos pœna afficiam : pęste / lueque graui.
19
Quo fit vt ad prauas / horrenda piacula / gentes
20
Mittat : & ardenti tela trisulca manu.
21
Plagas in terras varias : sęuosque dolores
22
Inmittit iusti dextra seuera dei.
23
Iam modo mauortis trepidantia bella videmus :
24
Mortibus innumeris pęstiferumque malum :
25
Interdum patimur rabidos sub sole calores :
26
Nonnumquam rigidi frigora dura poli :
27
Fulmina dira : niues / bolides / tristesque cometas :
28
Cernimus : & summo fulgura missa Ioue :
29
Et varios mundi casus : plagasque timendas.
30
Quę venit ex merito : pœna ferenda quidem est :
31
Sępe palęstinos deus a regione paterna
32
Expulit : & sedes iussit adire nouas.
33
Propter peccatum : plagas sufferre coacti.
34
Crimen persequitur : sic deus omne malum.
GW5061/B88
n2r
XCVIII
[ Kap. 88 ]
De plaga & indignatione dei.
1'
Miratur fatuus:putat & portenta ſubee
2'
Magna:ꝙ interdū nos ferit ipſe tonans.
3'
Ꝙ deus omnipotens punit mortalia faa
4'
Rite fit:heu nullus extat in orbe pudor.
Flagel⸗
la dei.
Pro mēſura pec⸗
cati erit & plaga⸗
rū modus.Si e
terint Moyſes &
Samuel corā me
nō ē aīa mea ad
populū malum.
Peccatores ꝓſeꝗ
tur malū.& iuiſ
retribuent bona
ꝑſequeris eos in
furore & cōteres
ſub cœlis de.
1
Quid prode ultis chrii monumēta tenere?
2
Chriicolum nomen prauus habere pote.
3
Aduerſus ſummi facimus pręcepta tonantis:
4
Nil modo curamus ꝗᷓ atuere patres.
n.ii
n2v

FOLIO
5
Nos chrii titulū rapimus:documēta negamus:
6
Et ſequimur temere dedecus at nefas:
7
Nomen habere iuuat chrii/fidei ſacratę:
8
Verū opera horremus/negligimuſ bona.
9
Iuitiam fugimus:virtutis ſacra fugamus
10
Dogmata:ſic mūdus tranſit/& alma fides:
11
Libertate vaga facimus peccata maligna:
12
Vix maiora quidem crimina/Thurcus agit.
13
Heu genus hamanū violatū crimine multo:
14
Et vitiis:contra nititur ee deum.
15
Cū tamen omnipotens:mea ſi pręcepta tenetis
16
Ducam (ait) ad ſuperi vos pia regna poli:
17
Sin leges poſitas & dogmata ſpernitis:atra
18
Vos pœna afficiam:pęe/lue graui.
19
Quo fit vt ad prauas/horrenda piacula/gentes
20
Mittat:& ardenti tela triſulca manu.
21
Plagas in terras varias:ſęuoſ dolores
22
Inmittit iui dextra ſeuera dei.
23
Iam modo mauortis trepidantia bella videmus:
24
Mortibus innumeris pęiferum malum:
25
Interdū patimur rabidos ſub ſole calores:
26
Nōnūꝗᷓ rigidi frigora dura poli:
27
Fulmina dira:niues/bolides/trieſ cometas:
28
Cernimus:& ſummo fulgura mia Ioue:
29
Et varios mundi caſus:plagaſ timendas.
30
Quę venit ex merito:pœna ferenda quidē e:
31
Sępe palęinos deus a regione paterna
32
Expulit:& ſedes iuit adire nouas.
33
Propter peccatū:plagas ſufferre coai.
34
Crimen perſequitur:ſic deus omne malum.

1
Prouer. xiii
Treno. iii. in fi
Deutro. xxv
Hiere. xv.
Belege

5
Eccle. xxxvii
Belege

6
Esaie. lii.
Belege

7
Lucę. xxi.
Belege

8
Iacobi. vi.
Belege

9
Iohan. viii
Belege

13
Iob. xv.
Eccsᷓ. vii
Belege

15
Exodi. xv.
Deutro xi.
Belege

17
Math. vii.
Iohan. xv.
Belege

19
Leuiti. xxvi.
Numeri. xiiii
Belege

21
Ezech. 38.
Esaie. lix.
Deutr. xxviii
ii. Reg. vii.
Belege

24
Lucę. xii
Apoca. xviii.
Belege

30
Psᷓ. v. & . xliii
Esaię. xxii.
Iohel. ii.
prouer. xiiii.
Treno. v.
Hiere. xxix.
Belege