GW5061/B62
i6r
LXX
[ Kap. 62 ]
De nocturnis ioculatoribus.
1'
Qui cythara / aut aliis ludis de nocte vagatur :
2'
Ante domum stultę cantando pulsat amicę
3'
A dulcique mouet luctantia membra sopore :
4'
Hunc fatuum oblectat / moriatur frigore noctis.
Nocte ludere
in plateis.
Quorum sunt in te⸗
nebris opera : & di⸗
cunt quis videt nos?
& quis nouit nos
Insanię plenas vi⸗
gilias habentes ne⸗
que vitam neque nuper
cras mundas iam cu⸗
stodiunt. Stultus
Stultus ] Stulus GW5061
per
plateas nocturno
tempore currit Carmen
& exclusus flebile
cantat amans.
1
Iam satyrę finem posuissem pęne : ratemque
2
Mouissem ad portum : celsaque vela simul :
3
Sed mihi propositum rapiunt nunc turba / cohorsque
4
Stultorum : vigili qui modo nocte volant.
i6v

FOLIO
5
Dum mollem capiunt animantia cuncta soporem :
6
Dum requies animis corporibusque datur :
7
Ebria turba vias / vicos / strata / atque plateas
8
Occupat : & clamat : stultaque verba canit.
9
Nocturni lemures stigiis de fontibus orti :
10
Hos homines turbant : eumenidumque cohors.
11
Hy cytharas feriunt : hi dulcia barbita tangunt :
12
Hi fidibus ludunt : Ismariaque lyra.
13
Ante domum cantus charę modulantur amicę :
14
Et stantes vlulant : cantica stulta canunt :
15
Non abeunt : donec fundatur vrina matellis :
16
In caput aut donec saxa / vel olla volat.
17
Quin etiam hęc peragunt hyberno tempore stulti :
18
Cum glacie & niuibus candida tecta rigent.
19
O male prudentes : quid vana hęc gaudia noctis
20
Delectant? quid vos currere nocte iuuat?
21
Nec solum iuuenes : humili de plebe creati :
22
Cantando tacitę ludrica noctis agunt.
23
Hoc proceres faciunt : clerus / monachi / atque sacerdos :
24
Ad ludum hos omnes fistula stulta vocat.
25
Hic latrat : ille boat : balatum ructitat alter :
26
Toruius exclamans : plus sibi laudis habet.
27
Hac etiam in turba reperitur sępe maritus :
28
Qui solet in fatuo ducere fune chorum.
29
Vxoremque suam viduo in lodice cubantem
30
Deserit : & causam dat sibi sępe mali.
31
Dum cuculam pascit vir : fœmina sępe nouellam
32
Currucam admittens : oua aliena cubat.
33
Vos igitur moneo : facitis qui talia : vestras
34
Obseruate fores : seu remanete domi.
GW5061/B62
i6r
LXX
[ Kap. 62 ]
De nournis ioculatoribus.
1'
Qui cythara/aut aliis ludis de noę vagat:
2'
Ante domum ultę cantando pulſat amicę
3'
A dulci mouet luantia membra ſopore:
4'
Hunc fatuū obleat/moriatur frigore nois.
Nocte lu
dere ī pla
teis.
Quoꝶ ſunt in te
nebris oꝑa: & di⸗
cūt ꝗs videt nos?
& quis nouit nos
Inſanię plenas vi
gilias habētes ne
 vitaʒ ne nuꝑ
cras mūdas iā cu⸗
odiūt. Stulus ꝑ
plateas nourno
tꝑe currit Carmē
& excluſus flebile
cantat amans.
1
Iam ſatyrę finem poſuiem pene:ratem
2
Mouiem ad portū:cęlſa vela ſimul:
3
Sed mihi propoſitū rapiunt nunc turba/ cohorſ
4
Stultorum:vigili qui modo noe volant.
i6v

FOLIO
5
Dū mollem capiūt animantia cūa ſoporem:
6
Dū requies animis corporibuſ datur:
7
Ebria turba vias/vicos/rata/at plateas
8
Occupat:&clamat:ulta verba canit.
9
Nourni lemures igiis de fontibus orti:
10
Hos homines turbant:eumenidū cohors.
11
Hy cytharas feriūt:hi dulcia barbita tangūt:
12
Hi fidibus ludunt: Iſmaria lyra.
13
Ante domū cantus charę modulant amicę:
14
Et antes vlulant:cantica ulta canūt:
15
Non abeunt:donec fundat vrina matellis:
16
In caput aut donec ſaxa/vel olla volat.
17
Quin etiam hęc peragūt hyberno tꝑe ulti:
18
Cū glacie & niuibus candida tea rigent.
19
O male prudentes:quid vana hęc gaudia nois
20
Deleant?quid vos currere noe iuuat?
21
Nec ſolū iuuenes:humili de plębe creati:
22
Cantando tacitę ludrica nois agūt.
23
Hoc ꝓceres faciūt:clerus/monachi/at ſacerdos:
24
Ad ludū hos omnes fiula ulta vocat.
25
Hic latrat:ille boat:balatum ruitat alter:
26
Toruius exclamans:plus ſibi laudis habet.
27
Hac etiam in turba reperitur ſępe maritus:
28
Qui ſolet in fatuo ducere fune chorum.
29
Vxorem ſuā viduo in lodice cubantem
30
Deſerit: & cauſam dat ſibi ſępe mali.
31
Dū cuculam paſcit vir:fœmina ſępe nouellam
32
Currucam admittens:oua aliena cubat.
33
Vos igitur moneo:facitis qui talia:veras
34
Obſeruate fores:ſeu remanete domi.

2
Esaie. xxix.
Sapien. xiiii
Belege

5
Iob. xxxiiii .
Belege

7
prouer. vii.
Belege

13
in arte.
Lucę. v.
Belege

19
Sapien. xvii.
Iohan. xi.
Belege

Belege

33
Ad ephe. iiii.
i. thessa. iiii.
Belege