GW5061/B50
h2r
LVIII
[ Kap. 50 ]
De voluptate corporali.
1'
Simplicitate rudes / ad se lasciua voluptas
2'
Allicit interdum : more ouiumque necat.
3'
Quosdam etiam firmo / thaurinos detinet / vnco.
4'
Ast alios volucri fune / fugaque ligat.
Voluptatis
incommoda
Mulier ornatu
meretricio prępa⸗
rata ad decipien⸗
das animas : irreti⸗
uit eum multis ser⸗
monibus : Statim
eam sequitur quasi bos
ductus ad victimam
& quasi ignis lasciui⸗
ens & ignorans . ve⸗
lut si auis festinet
ad laqueum : & ne⸗
scit quod de periculo
animę illius agitur.
1
Aequiparat sese meretrici blanda voluptas :
2
Quę compta in platea sedet & nudata mamillas :
3
Et redimita comas : spurcum mercatur amorem :
4
Pellicit & molles ad se : blandumque cubile
h. ii.
h2v

FOLIO
5
Mox reserat : vilem sumens de crimine mercem :
6
Et rogat vt quisquis secum luctetur / iniquis
7
Delitiis : pariter falso oblectetur amore.
8
Illius inque sinum / nullo moderamine stulti.
9
Prosiliunt : veluti bos vinctus transit / & agnus
10
Ad lanii cultrum : iugulumque exponit ad ictus.
11
Accipe stulte precor quam sit fugienda voluptas :
12
Hęc animam damnat : stygis & mergit in vndis :
13
Hęc sensus lacerat : confundit semina mentis :
14
Contaminatque malo pręcordia recta sapore.
15
Parua voluptatis quamuis sint gaudia : longa
16
Pœna tamen sequitur / misero permixta dolore :
17
Desine delitias mundi sectarier vsque :
18
Non durant : fugiunt mox : & mutantur in horas.
19
Quisquis in hoc forsan contemnit gaudia mundo
20
Vana voluptatis : nec sese inmergit in illas :
21
Ille sapit vere : & post mortem gaudia cœli :
22
Ambrosiamque sacram gustabit lege perenni.
23
Sardanapalus enim / spreto virtutis honore :
24
Sola voluptatis celebrabat sacra / focosque :
25
Corporis illecebras : spurcum & libabat amorem :
26
Censuit esse quidem explendum pręsentibus
pręsentibus ] ſentibns GW5061
ipsum
27
Delitiis animum : quoniam post fata voluptas
28
Nulla foret : stygii est hęc nam sententia ditis.
29
At pater omnipotens hunc fato sustulit atro :
30
Tartareisque animam tandem damnauit in vndis.
31
Delitię mundi : quas promit praua voluptas
32
Sunt procul a nobis pulsandę : dira venena
33
Ex ipsis manant : & fellis copia magna :
34
Has igitur fugiat sapiens : & honesta sequatur.
GW5061/B50
h2r
LVIII
[ Kap. 50 ]
De voluptate corporali.
1'
Simplicitate rudes/ad ſe laſciua voluptas
2'
Allicit interdum:more ouium necat.
3'
Quoſdam etiam firmo/thaurinos detinet/vnco.
4'
A alios volucri fune/fuga ligat.
Volup⸗
tatis in
cōmoda
Mulier ornatu
meretricio pa⸗
rata ad decipiē/
das aīas: irreti⸗
uit eū multis ſer⸗
monibꝰ:Statim
eā ſeꝗt qᷓſi bos
duꝰ ad victimā
&qᷓſi ignis laſciui
ēs & ignorās . ve
lut ſi auis feinet
ad laqueuʒ:& ne
ſcit ꝙ de periculo
aīe illius agitur.
1
Aequiꝑat ſeſe meretrici blanda voluptas:
2
Quę compta in platea ſedet & nudata mamillas:
3
Et redimita comas:ſpurcum mercatur amorem:
4
Pellicit & molles adſe:blandū cubile
h.ii.
h2v

FOLIO
5
Mox reſerat:vilem ſumens de crimine mercem:
6
Et rogat vt quiſꝗs ſecum luetur/iniquis
7
Delitiis:pariter falſo obleetur amore.
8
Illius in ſinū/nullo moderamine ulti.
9
Proſiliunt:veluti bos vinus tranſit/& agnus
10
Ad lanii cultrum:iugulum exponit ad ictus.
11
Accipe ulte precor ꝙᷓ ſit fugienda voluptas:
12
Hęc animam damnat:ygis & mergit in vndis:
13
Hęc ſenſus lacerat:confundit ſemina mentis:
14
Contaminat malo pręcordia rea ſapore.
15
Parua voluptatis quāuis ſint gaudia:longa
16
Pœna tamen ſequit/miſero permixta dolore:
17
Deſine delitias mundi searier vs:
18
Non durant:fugiunt mox: & mutant in horas.
19
Quisquis in hoc forſan contemnit gaudia mundo
20
Vana voluptatis:nec ſeſe inmergit in illas:
21
Ille ſapit vere:& po mortem gaudia cœli:
22
Ambroſiam ſacram guabit lege perenni.
23
Sardanapalus enim/ſpreto virtutis honore:
24
Sola voluptatis celebrabat ſacra/focoſ:
25
Corporis illecebras:ſpurcum & libabat amorem:
26
Cenſuit ęe quidē explendū ſentibns ipſum
27
Delitiis animū:quoniam po fata voluptas
28
Nulla foret:ygii e hęc nam ſententia ditis.
29
At pater omnipotens hunc fato ſuulit atro:
30
Tartareiſ animā tandem damnauit in vndis.
31
Delitię mundi:quas promit praua voluptas
32
Sunt procul a nobis pulsandę:dira venena
33
Ex ipſis manant:& fellis copia magna:
34
Has igitur fugiat ſapiens:& honea ſequatur.

1
Prouer. vii.
Eccs. ix.
Belege

5
Ezech. xvi.
Micheę. i.
Prouer. vii.
Belege

9
Ecclesi. xix.
Belege

11
Hiere. xli.
Belege

15
Prouer. v.
Belege

16
Eccs. ii.
Lucę. viii.
Belege

19
prouer. 8. & . 13.
Ecclesi. i.
Belege

Belege

28
Micheę. vi.
Belege

31
prouer. xxiii.
Eccs. v.
Ecclesi. xxv.
Belege