GW5061/B44
g6r
LIIII
[ Kap. 44 ]
Tumultus & confabulatio in ecclesia.
1'
Accipitrem gestans per relligiosa deorum
2'
Templa : & quem sequitur sedula turba canum :
3'
Deuotos homines / & debita vota moratur.
4'
Et cuculum manibus palpat vbique suis.
De honestare
ecclesias.
In sacrosanctis ec⸗
clesiis / cum pace &
quiete vota competit
celebrari. decet enim
domum domini sancti⸗
tudo Cessent in illis
consilia : contiones
parlamenta : cessent
vana & multo for⸗
tius fęda & propha⸗
na colloquia. Et
postremo quęcunque
diuinum possunt turba⸗
re officium / aut ocu⸗
los diuinę maiesta⸗
tis offendere & c.
1
Sunt quos latratu / strepitu / clamore / susurris
2
Non pudeat sacras contaminare domos
3
Dum canit offitium : dum debita sacra sacerdos :
4
Tractat : & extendit vota precesque deo.
g6v

FOLIO
5
Dum fluit ad populum diuinę contio legis :
6
Ecclesięque pium pangitur offitium :
7
Ingreditur fatuus quem rostris calceus vrget :
8
Stat simul in manibus nisus / & accipiter :
9
Siue velis cuculus. magno clangore vagatur
10
Per sanctas ædes / sacrificosque
sacrificosque ] sacrificiosque GW5061
focos.
11
Latrantesque canes / vlulatu & cuncta replentes
12
Ductitat : in strepitu turba benigna silet.
13
Iam clangunt nolę : resonat latratus ad auras :
14
Nunc pedibus pulsant : nunc manibusque strepent.
15
Nulla quies penes hos / fastu pompaque furentes :
16
Non propter christum. Lazarus artat eos.
17
Tractantur causę : rerum commertia : quęstus :
18
Contractus omnes. offitiumque fori.
19
Conspicit hic oculis matronas : ille puellas :
20
Hic aliud tractat quod probitate caret.
21
Quidam etiam strepitus sua per calopodia stulti
22
Concrepitant turpes : impediuntque bonum.
23
Stultitiam quid enim querimur? solitosque furores?
24
Quos semel insipiens condere nemo cupit :
25
Cum tamen exemplum christus deus ipseque reliquit.
26
Nullus vt in templum turpia facta ferat :
27
Sed precibus suplex / deuoto & pectore : patrem
28
Aeternum oraret : cœlicolumque choros.
29
Expulit & ferulis tractantes fœnera mercis :
30
Cum locus in templo sit sacer vsque deo.
31
Qui si de templis homines pulsare prophanos
32
Nunc volet : atque ædes euacuare malis :
33
Pauci quandoquidem sacrata in gente manerent :
34
Thura decent superos : verba prophana nihil.
GW5061/B44
g6r
LIIII
[ Kap. 44 ]
Tumultus & confabulatio in eccleſia.
1'
Accipitrem geans per relligioſa deorum
2'
Templa:& quem ſequitur ſedula turba canum:
3'
Deuotos homines/& debita vota moratur.
4'
Et cuculum manibus palpat vbi ſuis.
De hone⸗
ar̄ eccle⸗
ſias.
In ſacro ſāis ec⸗
cleſiis/cū pace &
ꝗetevota cōpetit
celebrari.decet eī
domū di ſani⸗
tudo Ceent ī ilł
cōſilia:contiones
parlamēta: ceēt
vana & multo for
tius fęda & ꝓpha
na colloquia. Et
poremo cun
diuinū pt turba
re officiū/aut ocu
los diuīę maiea
tis offendere &c.
1
Sunt quos latratu/repitu/clamore/ſuſurris
2
Non pudeat ſacras contaminare domos
3
Dum canit offitium:dum debita ſacra ſacerdos:
4
Traat:&extendit vota preceſ deo.
g6v

FOLIO
5
Dum fluit ad populū diuinę contio legis:
6
Eccleſię pium pangitur offitium:
7
Ingreditur fatuus quē roris calceus vrget:
8
Stat ſimul in manibus niſus/& accipiter:
9
Siue velis cuculus.magno clangore vagatur
10
Per ſanas ædes/ſacrificioſ focos.
11
Latranteſ canes/vlulatu & cuna replentes
12
Duitat:in repitu turba benigna ſilet.
13
Iam clangunt nolę:reſonat latratus ad auras:
14
Nunc pedibus pulſant:nūc manibuſ repēt.
15
Nulla quies penes hos/fau pompa furentes:
16
Non ꝓpter chriū. Lazarus artat eos.
17
Traantur cauſę:reꝶ cōmertia:quęus:
18
Contraus omnes.offitium fori.
19
Conſpicit hic oculis matronas:ille puellas:
20
Hic aliud traat quod probitate caret.
21
Quidam etiā repitus ſua per calopodia ulti
22
Concrepitant turpes:impediunt bonū.
23
Stultitiā quid enī querimur?ſolitoſ furores?
24
Quos ſemel inſipiens condere nemo cupit:
25
Cum tamē exemplū chrius deus ipſe reliquit.
26
Nullus vt in templū turpia faa ferat:
27
Sed precibus ſuplex/deuoto & peore:patrē
28
Aeternū oraret:cœlicolum choros.
29
Expulit & ferulis traantes fœnera mercis:
30
Cum locus in templo ſit ſacer vſ deo.
31
Qui ſi de templis homines pulſare ꝓphanos
32
Nunc volet:at ædes euacuare malis:
33
Pauci quandoquidē ſacrata in gente manerēt:
34
Thura decent ſuperos:verba ꝓphana nihil.

1
De immu. eccle
c. decet li. vi.
l. denunciamus.
C. de his qui
ad ecc. confu.
Belege

7
Prouer. v.
Treno. i.
Belege

16
Ioh. xii.
Belege

20
in autem. vt. lic.
ma. & auie in
fi. col. viii.
Belege

25
Ioh. ii.
Belege

27
Eccle. xxi.
Iohelis. ii.
Ps. i.
Marci. xi.
Luce. xix.
Belege