GW5061/B31
f2r
XLII
[ Kap. 31 ]
De eo qui exceptiones quęrit ad emendandum se
1'
Qui cantum corui / cras cras imitatur : & vsque
2'
Cras canit : haud animo fata caduca notans :
3'
Semper aget fatuum : nam confidentia stulta hęc
4'
Dicitur : illusit spes ea sępe suos.
Differens
benefacere
Non tardes con⸗
uerti ad dominum
et ne differas de
die in diem Subi⸗
to enim venit ira
illius : & in tempore
vindictę disperdet
te . Hodie est et
cras morietur fęnum
quod hodie est
cras in clybanum
mittetur . Hodie si
vocem eius audieri⸗
tis nolite obtura⸗
re corda vestra
1
Cui deus omnipotens de cœlo numina mittit :
2
Illius & mentem lustrat : quo certius inde
3
Omne nefas purget : vitę & delicta peractę
4
Emendet scelerumque graues eliminet actus :
f. ii .
f2v

FOLIO
5
Sit licet hic positus vitiorum in flumine magno :
6
Sentiat & molem : qua mens agitatur iniquam.
7
Et spatium vitę quo recte viuere posset :
8
Groccitat attamen hic corui de more canendo
9
Cras cras : in melius vitam mutabimus : aut cras.
10
Hinc stolidum / insanum / & stultum dicimus omnem :
11
Qui se victurum cras asserit : atque fatetur :
12
Cum tamen in foribus mors assidet omnibus horis
13
Sera nimis vita est quę fertur crastina : qui scis
14
An te fata sinant tam longo viuere cursu?
15
Cras minus aptus eris : hodie bene viuere debes :
16
Et purgare caput : quod cum sudore grauatum
17
Pondera peccati gestat : curasque minaces.
18
Ad mala veloci volitamus cum pede semper :
19
Atque hodie facimus ea : nec differre putamus
20
Longius : adque nephas pręsens nos mancipat hora :
21
Et festinamus semper ceruice parata :
22
Illa tamen nobis possunt quę ferre salutem
23
Spernimus : insanos sic nos dementia turbat .
24
Si forte immineat scelerum confessio nobis :
25
Diffugimus : rauci repetentes murmura corui.
26
Et duo cras : aut plus / fatuo ructamus ab ore
27
Implacata tamen : si mors irrepserit : vt te
28
Auferat : atque animam sub tartara nigra remittat :
29
Tunc velles fecisse bonum : potuisse nequibis :
30
Tunc tua sera nimis vox & querimonia : cras cras.
31
Stulte quid exigui te temporis oro voluptas
32
Detinet? illa ruunt : & fluminis instar abibunt.
33
Incipe cœlestes hodie perquirere sedes :
34
Crastina pręcipitet ne te cunctatio vana.
GW5061/B31
f2r
XLII
[ Kap. 31 ]
De eo qui exceptōes querit ad emendandū ſe
1'
Qui cantum corui/cras cras imitatur: & vſ
2'
Cras canit:haud animo fata caduca notans:
3'
Semper aget fatuum:nam confidentia ulta hęc
4'
Dicitur:illuſit ſpes ea ſępe ſuos.
Differēs
beneface
re.
Non tardes con
uerti ad dominū
et ne differas de
die in diem Subi
to enim venit ira
illius:& in tēpore
vīdie diſperdʒ
te . Hodie e et
cras moriet. fenū
quod hodie e
cras in clybanum
mittet . Hodie ſi
vocē eius audieri
tis nolite obtura⸗
re corda vera
1
Cui deus omnipotens de cœlo numina mittit:
2
Illius & mentem lurat:quo certius inde
3
Omne nefas purget:vite & delia ꝑaę
4
Emendet ſcelerum graues eliminet aus:
f.ii .
f2v

FOLIO
5
Sit licet hic poſitus vitiorum in flumine magno:
6
Sentiat & molem: qua mens agitat iniquam.
7
Et ſpatiū vitę quo ree viuere poet:
8
Groccitat attamen hic corui de more canendo
9
Cras cras:in melius vitam mutabimus:aut cras.
10
Hinc olidū/inſanum/ & ultū dicimus omnem :
11
Qui ſe viurū cras aerit:at fatetur:
12
Cum tamē in foribus mors aidet omnibus horis
13
Sera nimis vita e que fert craina:qui ſcis
14
An te fata ſinant tam longo viuere curſu?
15
Cras minus aptus eris:hodie bene viuere debes:
16
Et purgare caput:quod cum ſudore grauatum
17
Pondera peccati geat:curaſ minaces.
18
Ad mala veloci volitamus cum pede ſemper:
19
At hodie facimus ea:nec differre putamus
20
Longius:ad  nephas pręſens nos mācipat hora:
21
Et feinamus ſemper ceruice parata:
22
Illa tamen nobis pount que ferre ſalutem
23
Spernimus:inſanos ſic nos dementia turbat .
24
Si forte immineat ſcelerum confeio nobis:
25
Diffugimus:rauci repetentes murmura corui.
26
Et duo cras:aut plus/fatuo ruamus ab ore
27
Implacata tamen:ſi mors irrepſerit:vt te
28
Auferat:at aīam ſub tartara nigra remittat:
29
Tunc velles fecie bonum:potuie nequibis :
30
Tunc tua ſera nimis vox & querimonia: cras cras.
31
Stulte quid exigui te temporis oro voluptas
32
Detinet?illa ruunt: & fluminis inar abibunt.
33
Incipe cœlees hodie perquirere ſedes:
34
Craina pręcipitet ne te cunatio vana.

1
Ecclesi. v.
Ps. xciiii .
Ad hebre . iii
Luce. xii.
Belege

10
Ecclesi. v.
Belege

13
prouer. xxvii.
Belege

16
Esaię. lvi.
Belege

20
Iacobi. iiii.
Belege

27
Ecclesi. x.
Math. vi.
Luce. xii.
Belege

31
Esaię. xxii.
i. corinth. xv.
Belege

33
Prouer. iii.
Belege