GW5061/B29
e8r
XL
[ Kap. 29 ]
Qui alios iudicat.
1'
Se iustum quicumque putat : vitaque probatum
2'
Iudicat atque alios homines / censetque nocentes :
3'
Nec contemplatur semet : capit ille ruinam :
4'
Sit licet in casu : cunctos notat ipse cadentes
cadentes ] caedntes GW5061
.
Iudicare
alios.
Nolite iudicare
vt non iudicabimini
nolite condemna⸗
re & non condem⸗
nabimini : quid autem
vides festucam in
oculo fratris tui &
trabem in oculis
tuis non vides? Tol⸗
lere festucam qui vis
de fratris ocello.
Quę tua contur⸗
bat lumina tolle
trabem. Iudicet ille
de alterius errore
qui non habet in se ipso
quod condemnet
1
Stultitię vitio metuenda pericula multi
2
Incurrunt : mortis exitiumque graue :
3
Quos spes vana trahit vitę : faustęque salutis
4
Prosperitas : quę mox fluminis instar abit.
e8v

FOLIO
5
Se putat esse bonum / se iustum : seque potentem :
6
Magnanimum / & nullum posse subire malum
7
Non metuit mortem : quoniam spe ductus inani :
8
Flocci facit post se quicquid in orbe manet.
9
Quicquid delirant alii : mox carpit iniquo
10
Dente Theonino : nec sua facta videt.
11
Sed fatuus quiuis spem pectore seruat inerti :
12
Qua sperat sese viuere posse diu.
13
Si videt alterius mortem vitęque ruinam
14
Affore : non meminit se prope posse mori.
15
Mox causam fingit : citius cur raptus : aitque
16
Non alias validus / nec bene sanus erat.
17
Quin tristis : nigro & suffusus sanguine : plenus
18
Et scelere atque dolis : improbulusque fuit.
19
Propterea omnipotens excelsi rector olympi
20
Fecerat hunc subita morte perire virum.
21
Post mortem fatuus sceleratus / iudicat illum :
22
Forsitan ætherei quem fouet aula poli.
23
Inter cœlestes sua qui solatia ciues :
24
Nectare & ambrosia fors bene pastus habet.
25
Iudicat alterius mortem : qui compede strictus
26
Est scelerum : & vitiis membra ligata tenet :
27
Nec metuit pœnam : neque mortis tempora : quę mox
28
Obseruans lachesis : stamina fessa secat.
29
Terminus incertus lœti est : incerta diesque : &
30
Hora : volant tacito tristia fata pede.
31
Vir bonus & iustus : falso quandoque putatur
32
Esse malus : noscit pectora sola deus.
33
Iudicat alterius vitam quicunque, probatum :
34
Sincerum / & iustum condecet esse virum.
GW5061/B29
e8r
XL
[ Kap. 29 ]
Qui alios iudicat.
1'
Se iuſtum quicū putat:vita probatum
2'
Iudicat at alios homines/cenſet nocentes:
3'
Nec contemplatur ſemet:capit ille ruinam:
4'
Sit licet in caſu:cunos notat ipſe caedntes.
Iudicar̄
alios.
Nolite iudicare
vt nō iudicabimī
nolite cōdemna/
re & nō condem⸗
nabimini:ꝗd aūt
vides feſtucaʒ in
ocło fratris tui &
trabem in oculis
tuis  vides? Tol
lere feſtucā ꝗ vis
de fratris ocello.
Que tua contur⸗
bat lumina tolle
trabē. Iudicet ille
de alterius errore
ꝗ nō hʒ in ſeipſo
quod cōdemnet
1
Stultitię vitio metuenda pericula multi
2
Incurrunt: mortis exitiū graue:
3
Quos ſpes vana trahit vitę: fauſtę ſalutis
4
Proſperitas:quę mox fluminis inſtar abit.
e8v

FOLIO
5
Se putat ee bonū/ ſe iuū:ſe potentē:
6
Magnanimū/& nullum poe ſubire malum
7
Non metuit mortē:quoniā ſpe duus inani:
8
Floccifacit po ſe quicquid in orbe manet.
9
Quicquid delirant alii:mox carpit iniquo
10
Dente Theonino:nec ſua faa videt.
11
Sed fatuus quiuis ſpem peore ſeruat inerti:
12
Qua ſperat ſeſe viuere poe diu.
13
Si videt alterius mortē vitę ruinam
14
Affore:non meminit ſe prope poe mori.
15
Mox cauſam fingit:citius cur raptus:ait
16
Non alias validus/nec bene ſanus erat.
17
Quin triis:nigro & ſuffuſus ſanguine:plenus
18
Et ſcelere at dolis:improbuluſ fuit.
19
Propterea omnipotens excelſi reor olympi
20
Fecerat hunc ſubita morte perire virum.
21
Po mortem fatuus ſceleratus/iudicat illum:
22
Forſitan ætherei quem fouet aula poli.
23
Inter cœlees ſua qui ſolatia ciues:
24
Neare & ambroſia fors bene paus habet.
25
Iudicat alterius mortem:qui compede rius
26
E ſcelerum:& vitiis membra ligata tenet:
27
Nec metuit pœnā:ne mortis tempora:quę mox
28
Obſeruans lacheſis:amina fea ſecat.
29
Terminus incertus lœti e:incerta dieſ:&
30
Hora:volant tacito triia fata pede.
31
Vir bonus & iuus:falſo quando putatur
32
Ee malus:noſcit peora ſola deus.
33
Iudicat alterius vitam quicun, probatum:
34
Sincerum/ & iuum condecet ee virum.

1
Math. vii.
Luce. vi.
glo. in. c. ea que
de sta. reg. iii.
q. vii. iudicet.
Belege

5
prouer. xxiiii
& . xxvi.
Belege

8
Eccs. x.
Belege

Belege

13
Math. vii.
Ad Roma. ii.
Belege

15
Eccle. xi
Belege

17
Eccl. xxxviii.
Belege

23
Sapientie. iii
Belege

25
Eccle. xxi.
Belege

27
Eccs. vii.
Belege

29
Apoca. xviii.
Belege

33
iii. q. vii. iudi⸗
cet.
Belege