GW5061/P37
t1v
FOLIO
Quod inordinatio causa
fuerit destructionis omnium rerum
1
Stultorum ingentes culpauimus hactenus ausus
2
Et studia / & mores / interitusque graues :
3
Qui cymbas / lintres / parcas / stlatasque / liburna
4
Mersere / & gaulos / prosumiasque / mari.
5
Corbita non illos / horia / aut myaparo / phaselus
6
Tutari / aut celox : nec potuere rates.
7
Quod si sędulius causas fortasse pericli
8
Scrutemur : laqueos interitusque sui :
9
Perspicimus cunctos sine lege atque ordine / remos
10
Traxisse : & velis non posuisse modum
11
Atque ideo in Scyllam / Syrtes / breuia / atque charybdim
12
Vortice detrusos : naufragiumque pati.
13
E quibus / in summa / repetendo ab origine stultos
14
Inuenio cunctos hoc periisse modo :
15
Quod prętergressi legemque modumque / viamque
16
Quam deus & rerum dictitat ordo decens.
17
Omnia quę in cęlo / aut terris / vel in ęquore viuunt :
18
Ordine seruantur : stantque vigentque suo
19
Quem si destituant : si viuere in ordine cessent :
20
Continuo intereunt / in nihilumque ruunt.
21
Ordine ni firmo starent elementa / perirent :
22
Ordinem habent certum / tempus / & hora / suum
23
Ordo est nascendi : & vitę certissimus ordo :
24
Estque suum mortis tempus / & ordo placens.
25
Ordinis hęc virtus : vt certa lege modoque
26
Cuncta gubernentur : subpeditata deo.
t2r

CXLVI
27
Atque vt quisque minor / maiorem obseruet : & illi
28
Pareat : atque libens iussa petita ferat.
GW5061/P37
t1v
FOLIO
Qd᷎ inoꝛdinatio cā fuerit de
ructionis omniū rerum
1
Stultoꝶ ingentes culpauimꝰ haenus auſus
2
Et udia/& mores/interituſ graues:
3
Qui cymbas/lintres/parcas/lataſ/liburna
4
Merſere/& gaulos/proſumiaſ/mari.
5
Corbita non illos/horia/aut myaparo/phaſelus
6
Tutari/aut celox:nec potuere rates.
7
Ꝙ ſi ſędulius cauſas fortae pericli
8
Scrutemur:laqueos interituſ ſui:
9
Perſpicimus cunos ſine lege at ordine/remos
10
Traxie: & velis non poſuie modum
11
At ideo in Scyllā/Syrtes/breuia/at charybdim
12
Vortice detruſos:naufragiū pati.
13
E quibus/in ſumma/repetendo ab origine ultos
14
Inuenio cunos hoc periie modo:
15
Ꝙ prętergrei legem modum/viam
16
Quam deus & rerum diitat ordo decens.
17
Oīa quę in cęlo/aut terris/vel in ęquore viuunt:
18
Ordine ſeruant:ant vigent ſuo
19
Quem ſi deituant:ſi viuere in ordine ceent:
20
Continuo intereūt/in nihilum ruunt.
21
Ordine ni firmo arent elementa/perirent:
22
Ordinem habent certū/tempus/& hora/ſuū
23
Ordo e naſcendi:& vitę certiimus ordo:
24
E ſuū mortis tempus/& ordo placenſ.
25
Ordinis hęc virtus:vt certa lege modo
26
Cuna gubernentur:ſubpeditata deo.
t2r

CXLVI
27
At vt quiſ minor/maiorem obſeruet:&illi
28
Pareat:at libens iua petita ferat.

7
Causa vilis pe
riculi.

15
Oseę. vi. & . 8.
Belege

17
Hiere. xxxi.
Iob. xxxviii.
Belege

21
Iudicum. v.
ordinatione tua
perseuerant dies
Psᷓ. 118.
Eccsᷓ. iii.
i. ad corin. 14
& . xv.
Belege

27
Ad Roma. x.
de cens. omnis anima
Belege